Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pietas non sit donum. Donum enim immediatius ordinat ad deum quam virtus. Sed pietas quae est virtus, immediate in deum ordinat: quia secundum Augustinum in 10 de Civit. Dei, proprie pietas dei cultus solet intelligi, quam Graeci theosebiam vocant. Ergo pietas non est donum, cum non conjungat deo immediatius quam pietatis virtus.
Praeterea, pietas secundum Gregorium in 1 Moralium, est quae docet opera misericordiae frequentare. Haec autem pietas videtur esse idem cum misericordia, quae est virtus.
Ergo cum Gregorius ibi loquatur de pietate quae ponitur donum, videtur quod pietas quae ponitur donum, sit virtus. Nulla autem virtus est donum.
Ergo pietas nullo modo potest esse donum.
Praeterea, pietas, secundum tullium, est benevolentia in parentes; et ponit eam partem justitiae. Sed justitia est virtus. Ergo et pietas: ergo non est donum.
Sed contra est quod dicitur Isai. 11: ibi enim inter dona computatur.
Praeterea, pietas videtur esse excellentissimum in tota christiana vita: quia ad omnia valet, ut dicitur 1 Tim.. Et hoc etiam dicit ibi Glossa Ambrosii. Ergo pietas maxime debet poni donum.