Ad tertiam quaestionem dicendum, quod de actu pietatis plus potest in patria remanere quam de actu fortitudinis: potest enim non tantum remanere actus qui est per comparationem ad mensuram quam pietas donum attendit, scilicet adhaerere ipsi deo; sed etiam actus qui est per comparationem ad eos quibus beneficia praestare paratus erat secundum affectum, ut scilicet benevolentiam ad eos servet, et de eorum bonis congaudeat, et de suis etiam largiatur secundum modum istius vitae, secundum quem superiores aliquid influunt inferioribus, secundum doctrinam dionysii.
Ad primum ergo dicendum, quod non erit communicatio ad supplendam indigentiam, sed ad augendam laetitiam.
Ad secundum dicendum, quod loquitur de pietate secundum actum quem habet in via.
Ad tertium dicendum, quod possessio terrae praesupponit haustum sufficientiae a deo, per quem possint in alios influere vel secundum affectum vel secundum effectum.
Hic timor malus est. Non enim quandocumque timetur periculum carnis, dicitur timor humanus; neque quando timetur amissio boni temporalis, dicitur timor mundanus; sed tantum quando talis timor est inordinatus; et ideo semper sonat in malum.
Cum supra beda duos dixerit esse timores.
Beda distinxit timores secundum quod retrahunt a malo culpae, et distinxit secundum retrahentia, quae sunt duo, poena futura, et separatio a deo.
Sed magister distinxit timores secundum inclinationes ad malum et secundum retractionem, non solum quantum ad motiva, sed etiam quantum ad status.
Sed eo quod mala times, corrigis te. Contra.
Augustinus dicit, quod in timore servili manet voluntas peccandi. Ergo non corrigit se. Et dicendum, quod manet voluntas non absoluta, sed conditionata, quae velleitas dicitur, ut scilicet peccaret, si impune liceret.
Sciendum tamen, quod uterque timor, scilicet servilis et initialis, in Scripturae diversis locis dicitur initium sapientiae. Videtur hoc esse falsum: quia sapientia est perfectius donum quam timor, et ita timor non est principium ejus. Et dicendum, quod non est principium sicut creans essentiam ejus, sed sicut dispositio ad ipsam, a quo incipit motus in sapientiam perveniens.