Ad tertium sic proceditur. Videtur quod activa vita non consistat principaliter in his quae ad alterum sunt. Vita enim activa ordinatur ad contemplativam, inquantum disponit hominem ad contemplationis actum. Sed per virtutes quae ordinant hominem in seipso, maxime disponitur homo ad contemplationem, sicut per castitatem, ut dicit Commentator in 7 physic..
Ergo vita activa praecipue consistit in his quae sunt hominis ad seipsum.
Praeterea, vita contemplativa principaliter consistit in contemplatione ejus quod maxime diligitur.
Ergo et vita activa similiter. Sed homo magis debet seipsum diligere quam alios in his quae virtutis sunt, ut supra, dist. 29, qu. 1, art. 5, dictum est. Ergo et vita activa magis consistit in hoc quod homo seipsum ordinet quam aliis intendat.
Praeterea, in his praecipue videtur consistere activa vita in quibus a contemplativa dividitur.
Sed in his quae ad alium sunt etiam contemplativa communicat: quia ad eamdem vitam pertinere videtur contemplari et contemplata docere.
In passionibus autem propriis moderandis non communicat activa vita cum contemplativa. Ergo activa vita praecipue consistit in his quae sunt ad seipsum.
Sed contra, Isidorus in Lib. Differentiarum: activa vita est quae in operibus justitiae et proximi utilitate versatur. Sed utrumque istorum ad alterum pertinere videtur. Ergo in his quae ad alterum sunt, praecipue vita activa consistit.
Praeterea, vita activa fecunda dicitur; unde per Liam significatur. Sed fecunditas ista non consistit nisi in operationibus quae fiunt ad alios. Ergo vita activa in his praecipue consistit.