Ulterius. Videtur quod vita activa non possit esse simul cum contemplativa. Quia vita de qua hic loquimur, consistit in hoc in quo homo maxime studet. Sed impossibile est quod homo duobus summum studium apponat. Ergo impossibile est quod in homine sit simul vita activa et contemplativa.
Praeterea, vita activa significatur per martham, quae turbatur circa plurima, Luc. 10. Sed turbatio vacationi repugnat quam contemplatio requirit. Ergo vita activa non est simul cum contemplativa.
Praeterea, vita activa introducit ad contemplativam; unde Gregorius: qui ad arcem contemplationis ascendere desiderat, prius necesse est ut in campo actionis se exerceat.
Sed quod introducit ad aliquid non est necessarium illo adveniente: quia secundum bernardum, quid necesse est scalis tenenti jam solium? ergo activa vita non est simul cum contemplativa.
Sed contra est quod Augustinus dicit in Lib. De CIV. Dei, quod quoddam genus hominum est compositum ex otioso et actuoso; et loquitur de otio contemplationis. Gregorius etiam dicit super Ezech., quod plerumque a contemplativa vita ad activam utiliter animus reflectitur. Ergo contemplativa vita et activa possunt esse simul.
Praeterea, beata virgo fuit in utraque vita; et ideo secundum Anselmum in assumptione ejus legitur evangelium de martha et maria, quae significant vitam activam et contemplativam.
Sed beata virgo fuit tantum viatrix.
Ergo in aliquo viatore potest esse simul activa et contemplativa vita.