Ulterius. Videtur quod etiam vita contemplativa sit majoris meriti quam activa. Gregorius enim dicit in moralibus: contemplativa major est merito quam activa: quia activa in usu praesentis operis laborat; contemplativa vero in sapore intimo venturam jam requiem degustat.
Praeterea, supra dictum est, distinct. 30, quaest. Unica, art. 4, quod magis consistit meritum in dilectione dei quam proximi. Sed in contemplativa vita homo magis insistit dilectioni dei, in activa autem magis proximi. Ergo contemplativa est majoris meriti quam activa.
Praeterea, quanto magis aliquid beneficiatur a deo, tanto est majoris meriti. Sed secundum philosophum in 10 ethic., deus maxime beneficiat eos qui contemplationi student, quasi sibi simillimos. Ergo videtur quod vita contemplativa plus habeat de merito quam activa.
Sed contra, totum meritum hominis consistit in acceptatione divina. Sed Gregorius dicit super Ezech.: nullum sacrificium est deo magis acceptum quam regimen animarum. Ergo cum hoc pertineat ad laborem activae, videtur quod in activa sit majus meritum.
Praeterea, meritum contra praemium dividitur.
Sed contemplativa vita plus habet de ratione praemii quam activa: quia pascitur a domino contemplativa, sed activa pascit, ut dicit Gregorius.
Ergo activa plus habet de merito.