Ulterius. Videtur quod contemplativa vita non sit diuturnior quam activa. Vita enim activa fuit in christo perfecta. Sed ipse fuit perfectus comprehensor. Ergo vita activa manebit in patria; et ita non est minus diuturna quam contemplativa.
Praeterea, homines erunt in patria aequales Angelis. Sed in Angelis est utraque vita: quia quidam sunt assistentes, quod ad contemplationem pertinet; quidam ministrantes, quod pertinet ad actionem.
Ergo utraque vita etiam in hominibus in patria erit; et sic idem quod prius.
Praeterea, in patria manebunt virtutes cardinales, et habebunt aliquos actus: similiter etiam et dona omnia. Sed virtutes cardinales perficiunt in activa vita, et similiter quaedam dona. Ergo in patria manebit vita activa; et sic idem quod prius.
Sed contra, Luc. 10, 43: maria optimam partem elegit. Glossa: contemplativa hic incipit, et in caelesti patria perficitur; activa autem cum corpore deficit.
Praeterea, philosophus in 10 ethic.
Dicit, quod contemplativa vita diuturnior est quam activa.