Ulterius. Videtur quod sapientia non sit tantum de divinis. Quia, sicut dicit philosophus in 1 metaph., oportet sapientem certissimum esse de omnibus. Ergo non est de divinis tantum.
Praeterea, ad sapientem pertinet determinare medium in virtutibus moralibus, ut patet per definitionem philosophi in 2 eth. De virtute.
Sed divina non sunt operabilia a nobis. Ergo cum medium virtutis moralis sit de operabilibus a nobis, videtur quod non sit sapientia tantum de divinis.
Praeterea, sapientia videtur esse circa illa quorum est ars mechanica; 1 corinth. 3, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui. Ergo non est tantum de divinis.
Sed contra est quod sapientia est de causis altissimis, secundum philosophum in principio metaph..
Sed causae altissimae sunt divina. Ergo est tantum de divinis.
Praeterea, philosophus in 6 ethicor.
Dicit, quod sapientia est quasi caput scientiarum.
Sed omnis cognitionis caput est cognitio quae est de divinis. Ergo sapientia est circa divina.