Ulterius. Videtur quod sapientia non sit in intellectu, sed in affectu magis. Quia sapientia secundum nomen suum est, ut dicitur Eccli. 6. Sed dicitur a sapore. Cum ergo sapor ad gustum pertineat, qui ad affectum transfertur, sicut visus ad intellectum; videtur quod sapientia sit in affectu.
Praeterea in littera dicitur, quod sapientia est in cognitione et dilectione ejus quod semper incommutabiliter manet, quod est deus. Sed dilectio ad affectionem pertinet. Ergo sapientia est in affectione.
Praeterea, septima beatitudo, qua dicitur: beati pacifici, ad sapientiam reducitur. Sed pax ad affectum pertinet. Ergo et sapientia.
Sed contra est quod in littera definitur per cognitionem.
Praeterea, omnis virtus intellectualis est in parte cognitiva. Sed sapientia ponitur a philosopho virtus intellectualis. Ergo tam ipsa quam sapientiae donum quod ei respondet, in parte cognitiva est.