Ulterius. Videtur quod intellectus a sapientia non differat. Totum enim a parte essentialiter non distinguitur. Sed intellectus videtur esse totum respectu sapientiae, quae est tantum de deo, cum intellectus sit de deo et spiritualibus creaturis.
Ergo intellectus essentialiter a sapientia non differt.
Praeterea, sapientia, ut in littera magister dicit, delectationem circa divina experitur. Sed hoc idem videtur ad intellectum pertinere: in consideratione enim intellectus est maxima delectatio, sicut dicit philosophus in 10 ethic..
Ergo intellectus a sapientia non differt.
Praeterea, ad eumdem actum non oportet ordinari diversos habitus, cum habitus distinguantur per actus. Sed tam sapientia quam intellectus ordinantur ad contemplationem. Cum ergo contemplatio sit unus actus, videtur quod sapientia et intellectus sit unus habitus.
Sed contra est quod dividuntur ex opposito, Isai. 11.
Praeterea, dona correspondent virtutibus. Sed alia virtus est intellectus, et alia sapientia, ut patet in 6 ethic.. Ergo et aliud est unum donum ab alio.