Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consilium non sit donum. Donum enim a seipso quis habere non potest. Sed consilium cuilibet est a seipso: quia consilium quaestio est, ut dicitur in 3 ethic.. Quilibet autem quaerere potest. Ergo consilium non est donum.
Praeterea, sicut in cognitione practica humana est inquisitio, ita et in cognitione speculativa.
Sed in donis pertinentibus ad vitam contemplativam non ponitur aliquid quod inquisitionem importet. Cum ergo consilium inquisitionem importet, videtur quod consilium non debeat poni donum dirigens in vita activa.
Praeterea, dona se extendunt ad illa quae sunt de necessitate salutis, sicut dictum est. Sed consilium, secundum quod communiter dicitur, dirigit in his ad quae non omnes tenentur. Ergo consilium non est donum.
Sed contra est quod Isai. 11 inter dona computatur.
Praeterea, virtutibus respondent dona. Sed quaedam virtus est ordinata ad bene consiliandum, scilicet eubulia, de qua philosophus in 6 ethic.
Determinat. Ergo videtur quod debeat esse aliquod donum quod perficiat nos ad recte consiliandum.