Ulterius. Videtur quod consilium donum non differat a dono scientiae. Scientia enim est qua bene conversamur in medio pravae et perversae nationis. Sed hoc non potest fieri sine consilio.
Ergo consilium non distinguitur a scientia.
Praeterea, in donis quae ad executionem pertinent, idem donum respondet omnibus virtutibus quae sunt circa materiam unam, sicut pietas omnibus virtutibus quae sunt circa communicationes.
Sed prudentia et eubulia sunt circa unam materiam, quia circa actum rationis in agibilibus.
Cum ergo prudentiae respondeat scientia, eubuliae autem consilium, videtur quod consilium et scientia sint unum donum.
Praeterea, sicut prudentiae subservit eubulia, ita et synesis. Sed praeter donum scientiae, quod respondet prudentiae, non invenitur aliud donum quod respondeat synesi ad judicium pertinens. Ergo nec oportet esse aliud donum a scientia quod respondeat eubuliae.
Sed contra est quod Isai. 11 unum alteri connumeratur; quod non esset, si unum donum forent.
Praeterea, sicut in speculativis est via inventionis et judicii, ita et in practicis. Sed in donis pertinentibus ad vitam contemplativam est aliud donum quod respondet inventioni, scilicet intellectus, et aliud quod respondet judicio, scilicet sapientia.
Ergo et in donis dirigentibus in vita activa, praeter scientiam quae respondet judicio, erit aliud donum quod pertinet ad inventionem, et hoc est consilium.