Postquam determinavit magister de virtutibus et donis, quae nos ad bene operandum inclinant, in parte ista determinat de praeceptis legis, quibus ad opera virtutum et donorum dirigimur. Dividitur autem in duas partes: in prima determinat de octo primis mandatis, quae aliquo modo opus respiciunt; in secunda determinat de duobus mandatis ultimis, quae respiciunt tantum concupiscentiam cordis, 40 dist., ibi: sextum praeceptum est: non desiderabis uxorem proximi tui. Prima in duas: in prima determinat de primis octo mandatis; in secunda determinat de quibusdam quae uno illorum mandatorum intelliguntur prohiberi; quae specialem difficultatem habent, 38 dist., ibi: sciendum tamen, tria esse genera mandatorum. Prima in duas: in prima determinat de praeceptis primae tabulae; in secunda de praeceptis secundae tabulae, ibi: in secunda vero tabula septem erant mandata. Prima in tres secundum tria mandata de quibus determinat; secunda incipit ibi: secundum praeceptum est: non assumes nomen dei tui in vanum; tertia, ibi: memento ut diem sabbati sanctifices. Circa primum tria facit: primo distinguit praecepta; secundo exponit primum ipsorum, ibi: primum in prima tabula est: non habebis deos alienos etc.; tertio solvit quaestionem ex praedictis ortam, ibi: sed quaeritur quomodo hic dicatur forma idoli non esse facta per verbum.
In secunda vero tabula septem erant mandata.
Hic determinat de praeceptis secundae tabulae; et dividitur in quinque partes secundum quinque mandata, quae satis patent in littera: quarum quarta pars dividitur in duas: in prima exponit quartum mandatum; in secunda movet quaestionem, ibi: si vero quaeritur de filiis Israel... Utrum furtum commiserint; dicimus eos non fecisse furtum; secunda incipit ibi: hic opponitur quod etiam boni in illo opere peccaverunt. Et similiter quinta pars dividitur in expositionem praecepti, et quaestionem, quae incipit ibi: solet autem quaeri utrum prohibitum sit omne mendacium.
Hic quaeruntur sex: 1 de necessitate legis scriptae; 2 de distinctione, ordine et assignatione mandatorum; 3 utrum omnia mandata legis ad haec decem referantur; 4 utrum dispensationem in aliquo casu recipiant; 5 de observatione sabbati; 6 de usura.