Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sabbati observatio quantum ad illud quod de lege naturali habebat, prout morale praeceptum est, tempore gratiae non cessavit, immo perfectius implendum est, sicut et alia moralia praecepta; et ideo apostolus, 1 corinth. 7, dat consilium de virginibus, ut extra solicitudinem existentes, semper quae dei sunt, cogitent. Sed taxatio diei vel temporis, quae ad legem moralem non pertinebat, veniente statu gratiae cessavit, sicut et alia legalia.
Ad primum ergo dicendum, quod observatio sabbati, inquantum caeremonialis est, signat principaliter requiem christi in sepulcro, et per consequens quietem quam habemus per ipsum, consepulti cum eo per baptismum in mortem; Rom. 6. Unde veniente veritate, figura cessavit. Et non est simile de thurificatione, quae principaliter non est signum futuri, sed ejus quod semper esse debet.
Ad secundum dicendum, quod quia perfectius in nova lege debemus deo vacare, ideo non fuit taxandum tempus illis quibus injungitur, ut sine intermissione orent.
Ad tertium dicendum, quod observatio dominicae non obligat ex praecepto Decalogi nisi quantum ad hoc quod est de dictamine legis naturae: taxatio enim illius diei est ex institutione ecclesiae volentis resurrectionem christi, cui nostram vitam conformare debemus, in jugi memoria esse. Quamvis autem resurrectio christi ei secundum humanitatem conveniat, tamen opus divinitatis est, quae eum a mortuis suscitavit. Unde non in minori reverentia est habenda quam requies artificis, et consummatio conditoris facta in die sabbati; immo amplius, secundum quod opus conditionis opere reparationis perficitur.
Ad quartum dicendum, quod in die dominica tenemur vacare ex constitutione ecclesiae ab operibus quae nos impedire possent a cultu divino, qui indicitur in tali die exercendus, nisi ex causa per eum qui habet auctoritatem, in aliquo dispensetur.
Neque oportet quod ab omnibus in die dominica cessemus a quibus in die sabbati cessabant: quia antiquorum cessatio ab omnibus operibus servilibus in significationem erat, non autem nostra cessatio.