Ad secundum sic proceditur. Videtur quod juramentum sit de per se appetendis. Sicut enim in littera dicitur, jurare est jus veritatis deo reddere.
Hoc autem est honestissimum, et appetendum.
Ergo et juramentum.
Praeterea, in littera dicitur ex verbis Augustini: quicumque jurat per aliquid, veneratur illud. Sed venerationem deo exhibere est appetendum, et frequentandum.
Ergo juramentum est hujusmodi.
Praeterea, omnis actus in quo deo conformamur, est per se bonus. Sed jurare est hujusmodi: quia in Psal. 109, 4, dicitur: juravit dominus, et non poenitebit eum. Ergo juramentum est per se bonum.
Sed contra, nullius per se boni cupiditas vel delectatio prohibetur. Sed, sicut dicit Augustinus, prohibemur jurare cupiditate vel delectatione jurandi. Ergo jurare non est per se bonum.
Praeterea, cujuslibet per se boni frequentatio est utilis. Sed frequens juratio prohibetur in Eccli. 23, 9: jurationi non assuescat os tuum. Ergo jurare non est bonum.