Ulterius. Videtur quod juramentum non obliget secundum intentionem recipientis. Nullus enim debet ad ignotum obligari. Sed intentio juramentum recipientis est mihi ignota. Ergo juramentum meum non obligat me secundum intentionem illius.
Praeterea, juramentum exhibetur ad confirmationem sermonis jurantis. Sed intentio jurantis propinquior est sermoni suo quam intentio alterius.
Ergo magis obligat secundum intentionem jurantis quam recipientis.
Praeterea, ad obligationem juramenti voluntas jurantis requiritur, qui seipsum obligat. Sed si desit ei intentio obligandi se secundum intentionem recipientis, non est ibi voluntas obligationis.
Ergo juramentum illud non erit obligatorium secundum intentionem recipientis.
Sed contra, juramentum institutum est ut per ipsum fiat fides de sermonibus jurantis recipienti.
Sed hoc non esset nisi secundum suum intellectum juramentum accipiendum esset. Ergo juramentum obligat secundum intentionem recipientis.
Praeterea, fraus et dolus nemini debet patrocinari.
Hoc autem accideret, si aliquis dolose jurans secundum suam intentionem tantum obligaretur.
Ergo obligatur secundum intentionem recipientis.