Ulterius. Videtur quod lex vetus non sit magis onerosa quam nova. Quod enim se habet ex additione ad aliud, plura continet. Sed nova addit supra veterem, Matth. 5. Ergo plura continet; et ita videtur difficilior.
Praeterea, quanto est perfectior status virtutis, tanto majorem difficultatem habet: quia ars et virtus circa difficile et bonum sunt, ut dicitur in 1 ethic.. Sed status novae legis est perfectior quam status veteris. Ergo lex nova est difficilior.
Praeterea, infirmis et parvulis levia onera sunt imponenda. Sed illi qui erant in veteri lege, parvulis comparantur; qui autem sunt in nova, viris perfectis, ut patet Gal. 4. Ergo lex nova est gravior quam vetus.
Sed contra est quod dicitur Matth. 11, 30: jugum meum suave est, et onus leve.
Praeterea, Act. 15, 10, dicit Petrus de veteri lege: hoc est onus quod nec nos nec patres nostri potuerunt portare. Ergo etc..