7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
Introitus.
Congaudentes laudent gentes
agmina nobilia,
Militum crucifixorum
sancta dena milia,
Per quos Deus mundo praestat
dona mirabilia.
Graduale.
Qui honorant crucifixos
cum pura instantia,
Dena milia sunt semper
pro illis orantia,
Nunquam sinunt illos mori
sine paenitentia,
Namque Deus donat illis
altum privilegium,
Vincla solvens peccatorum
decenorum milium.
V. Speciales horam servi
cum de mundo transeunt,
Dena milia crucifixi
concurrentes veniunt,
Transeuntes adiuvando
precibus communiunt.
V. Si poenarum loco dentur
et non aeternalium,
Habent martyrum per preces
decenorum milium
Indulgentiam dierum
sic denorum milium.
Alleluja.
Sancta quippe mater tota
praedicat ecclesia,
Quod per merita sanctorum
Deus dat auxilia,
Paenitentibus confessis
donat indulgentiam.
Offertorium.
Cessent ergo malignantes
neque per invidiam
Detrahendo molestare
martyrum potentiam,
Ne in fine sint damnati
per Dei sententiam.
Communio.
Gloria sit crucifixo,
honor, iubilatio,
Qui est rex crucifixorum,
vita, consolatio,
Quos amavit, coronavit
in caeli palatio.