7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Vernante veris tempore
Adest festum ecclesiae,
In morte qua Ambrosius
Triumphat vigorosius.
2. Ambrosius est vocatus,
Quia bonus odor Christi
Fuit et in eaelis sisti
Meruit beatus.
3. Doctrinae suaviloquium,
Eius magnum ingenium
Examen apum designavit,
Dum in altum evolavit.
4. Ex quattuor praecipuis
Doctoribus ecclesiae
Hic prior fulsit tempore
Dogmatibus proficuis.
5. Romae studens strenue
Scripturas ruminavit,
Oppressorum splendide
Causas praeornavit.
Ad Magnificat.
A. Magnificat Dominum
Esuriens iustitiam
Ambrosius, dum hominum
Erudit imperitiam,
Esurientes replet bonis
Scriptis, dictis, moribus,
Cum paradisi floribus
Caeli potitur donis.
Ad Matutinum.
Invitatorum.
Collaudemus Christum regem
Cordis cum tripudio,
Qui declarat vitae legem
Doctorum vero studio.
In 1. No ctur no.
Antiphonae.
1. Ambrosius hic iugiter
Legem Dei meditatur.
Veritatem contemplatur
In caelo copiosius.
2. In timore filiali
Domino servivit
Et inventa doli mali
Daemonis contrivit.
3. Devotione praeditus
Salutem, quam optavit,
Orationi deditus
Ipsam impetravit.
Responsoria.
1. Summo sacerdotio
Se dignum destinatum
Ambrosius praevidit,
Cum osculi officio
Puerulus aetate
Sorori manum porrigit ;
V. ''Beatus, quem elegisti et assump-
sisti, inhabitabit in atriis tais,
Domine.''
2. Imperator hunc transmisit
Liguriae Aemiliae,
Ut defensor sit, commisit
Curam rei publicae:
Vade, inquit, non ut iudex,
Sed age ut pontifex.
V. ''Apud Dominum gressus ho-
minum dirigentur, et viam
eius volet.''
3. Mediolanum cum venisset,
Et praesul ibi decessisset,
Convenit coetus populi
Quaeriturus, quis recturus
Esset gregem Domini ;
Ubi infans Ambrosium
Praedicavit episcopum ;
V. Ex ore infantium
Perfecisti laudem,
Dum sanctum Ambrosium
Fecisti praesulem.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Dominus mirificavit
Sanctum suum Ambrosium,
Quem invictum pugilem
Ecclesiae deputavit,
2. Exsultent sanctae animae
In te sperantes, Domine,
Quia iusto benedicis
Et diligentes diligis.
3. Gloria et honore
In caelis coronasti
Et in terra sublimasti
Ambrosium decore.
Responsoria.
1. Arrianis dum profanis
Pugil fortis resistit,
Impudica, inimica
Virgo inquit
Violentas et cruentas
Manus, quam mors destruit.
V. ''Nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite
malignari.''
2. Cum Iustina Arrianos
Contra Dei famulum
Plerosque concitasset,
Et quidem vehiculum,
Ut per hoc in exsilium
Deportaretur, parasset,
Nutu Dei periculum
Paratum contra proximum
In se recepit noxium.
V. ''Lacum aperuit et effodit eum
et incidit in foveam, quam
fecit.''
3. Quidam haereticus
Disputator acerrimus
Ambrosio praedicante
Vidit angelum adstare
Et auri eius verba,
Quae praedicabat, suggerere.
V. ''Dominus dabitverbam evangeli-
zantibus virtute multa.''
In 3. No cturno.
Antiphonae.
1. Hic fecit iustitiam,
Odivit malitiam,
Ingressus sine macula
Est Dei tabernacula.
2. In terris est redimitus
Multigena virtute
Et in caelo insignitus
Pretioso lapide.
3. Mundus corde, verax ore
Cum turba innocentium
Delectatur caeli rore
In terra viventium.
Responsoria.
1. Ingrediente Mediolanum
Misit arreptitium
Daemon, sed evasit,
Ambrosii faciei,
Ut castrorum aciei,
Sic cedunt daemonia.
V. Egrediebatur diabolus ante
pedes eius, stetit et mensus
est terram.
2. Auditis confitentium peccatis
Plorabat amarissime
Et ad luctum provocabat
Paenitentes saepissime,
Sic caritate stimulans
Flebat cum flentibus.
V. Propitius
esto ''peccatis nostris,
Domine, propter nomen sanc-
tum tuum.''
3. Cum malorum omnium
Radicem, avaritiam,
Videret invalescere,
Medullitus ingemuit,
Deprecabatur Dominum,
Ut ab aerumnis saeculi
Liberari mereatur,
Et gaudens hoc obtinuit.
Futurum narrat fratribus,
Quod in pascha Domini
Dormiret cum patribus.
V. ''Beati, qui habitant in domo
tua, Domine, in saecula sae-
culorum laudabunt te.''
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Beatus Ambrosius
Cantus et officium
In Dei servitium
Statuit ornatius.
2. Deo servit rite
Cordis cum munditia,
Carnis calcans vitia
Portas intrat vitae.
3. Nil veretur durum,
Repugnans Caesaribus
Pro divinis laribus
Posuit se murum.
4. In conspectu hominum
Vitam non erubuit
Nec mori pertimuit
Confidens in Dominum.
5. Spiritum armavit
Vigiliis et ieiuniis
Et devotis lacrimis
Hostes propulsavit.
Ad Benedictus.
A. Benedictus es, Domine,
Qui filiis ecclesiae
Pium patrem et patronum
Sanctum das Ambrosium,
Ut doctrinis luceat
Et exemplo fulgeat.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Spiritus fidelium
Exsultet in Domino
Propter magnum bravium
Collatum Ambrosio ;
In modico fidelis,
Multa bona percipit
Constitutus in caelis,
Ubi Christum conspicit,
A quo nobis veniam
Impetret et gratiam.