7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Laetare, plebs catholica,
Deumque magnifica
Pro pietatis gratia
Adriano praestita,
2. Qui de stirpe nobili
Secundum statum saeculi
Eius traxit originem,
Hunc suum fecit militem.
3. Maximiani tempore
Pugnavit invictissime,
Quod superavit lividam
Quam gesserat, perfidiam.
4. Hic fuit admirabilis
Adspectu delectabilis,
Totus morigeratus.
5. Sed his cunctis praeditus
Sprevit ea penitus
Et mundi principatus,
R. Benedictus Dominus
Sit, qui suam gratiam
Adriano contulit
Miramque efficaciam,
Sortem mundi spernere
Et caelica diligere.
V. Divitesque nobiles,
Per hanc normam discite,
Gestus vestros fragiles
In fortiores vertere.
Ad Magnificat.
A. O beate martyr Christi,
Qui credendo meruisti
Fieri quam plurium
Possessor praemiorum,
Tu pro nobis, pater pie,
Roga regem veniae,
Ut post haec exsilia
Det nobis vera gaudia.
Ad Completorium.
Ad Nunc dimittis.
A, Sancte Adriane,
Martyr Christi pretiose,
Adesto nostris precibus
Pius ac propitius.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Regem regum veneremur
Nos de corde fragiles,
Ut per actus confortemur
Adriani vigiles.
In 1. Nocturno,
Antiphonae.
1. Ab ore nostro suscipe,
Iesu Christe, vota
Ad honorem martyris
Adriani mota,
Digna cuius memoria.
2. Maximiani tempore,
Caesaris iniqui,
Paganorum plurimi
sunt accersiti,
Ut fiat idolatria.
3. Inter quos quidam fuerant,
Qui fidem catholicam
Sollerter tenuerunt
Timentes supplicia.
Responsoria.
1. Dum ad idolatriam
tendunt pagani,
Renituntur plurimum
quidam Christiani,
Dicentes ignominiam
Sanae mentis pessimam
V. Et verum Deum asserunt
Christum, deos respuunt
Suorumque familiam.
2. His actis Maximianus
Furit hinc et fit insanus,
Iubens, ut hi trucidentur
Ac flagellis verberentur
De nervorum funibus
Inflictis suis cutibus.
V. Gaudet cohors dure caesa,
Fide manens sed illaesa,
Delectat cruciatibus.
3. O mira clementia
Dei salutaris,
De nostra convertentia
Qui semper gloriaris,
Da robur, fer auxilium
Nobis convertendi
Et pro delictis gravibus
Tempus paenitendi,
Ut post vitam civibus
Collaetemur caelitibus,
V. Quibus nunc laus est perennis
Status vitaeque sollennis,
Dulce ministerium.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Hos affligi quando vidit
Adrianus, inquisivit,
Quae spes foret praemii
Pro tanta vi supplicii.
2. Quorum unus sic respondit:
Deus nobis haec abscondit
Neque pandit homini
Civis honores caelici.
3. His jam dictis se prostravit
Annotarique rogavit
Illis in suppliciis
Pro talibus divitiis.
Responsoria.
1. O quam mira
viri professio,
O quam magna
Dei concessio,
Hic solo verbo credidit,
Quod in discendo docuit;
V. Benedictum nomen Dei,
Qui sic miseretur rei
Et ad fidem imbuit.
2. Hujus pro martyrio
Sis nostra salvatio,
Iesu pie, Christe bone,
Nos consortes fac coronae
Tu vitae perpetuae,
V. Qui convertis peccatores,
Effice nos meliores
Tuae luce gratiae.
3. De cuius conversione
Quando Caesar intellexit,
Ingenti plenus motione
Verbis saevis hunc correxit,
Putans per daemonium
Effectum tam erroneum.
V. Qui resistit Maximiano
Actis et exemplo sano,
Verum Deum adstruit,
Quem Caesar falsum arguit.
In 3. Nocturno.
Antiplionae.
1, Adrianus fide plenus,
Vanae spei alienus,
Dicta regis vilipendit
Et in factis reprehendit
Pro cultura numinum,
Quae culpam auget criminum.
2. Unde rex nimis miratur,
Fremit totus et turbatur
Hunc ad Christum sic conversum
Et a suis diis diversum.
3. Et torqueri iubet dire
Cum fiagellisque ferire,
Quod eruperunt viscera
Sanguinem fluentia.
Responsoria.
1. Quo perfecto Natalia,
Uxor eius valde pia,
Adit hunc, ut consoletur,
Ne pro poenis separetur
A fidei munimine,
Pro quo dignum confitetur
Christi mori nomine.
V. Cuius gesta nuntiavit
Christicolis in carcere,
Quos constanter roboravit
Pari consolamine,
Ne diffidant, sed iam credant
In Deo, vero lumine.
2. Maceratus Adrianus,
Carceri committitur,
Uxor eius hinc timore
Nimio corripitur,
Timens multum, quia laesus
Cruciatus sperneret
Et sic memor tantum caesus
Votum suum perderet.
V. Cui fatur haec matrona:
Certa certus pro corona
Hac immarcessibili,
Quae confertur tormentatis
In spe iugis praemii.
3. O sancta cohors et praeclara,
Humiliter deposcimus,
Nostrae preces Adriani
Quod sint iunctae precibus,
Et ab hostis tam immani
Protegamur lusibus,
Ne in orbis huius navi
Demergamur fluctibus.
V. Adiuvent nos merita
Vestra perbeata,
Ut quos gravat actio
Nostra scelerata,
Excuset intercessio
Iesu Christo grata,
Quod scelerum remissio
Nobis fiat data.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Consolatus ab uxore
gaudet mirabiliter,
Alienus a timore
pares monet fortiter,
Ut pro poenis non desperent
infligendis graviter.
2. Colloquentes mutuo
sic congratulantur,
Salvatori libere
laudes personantur
Ob hoc, quod doloribus
tantis cruciantur.
3. Dies adest interim,
quo praeconizatur,
Ut ad poenas redeant,
cito deputatur,
Impotentes deferuntur,
quo nequibant ire,
Ad locum, ubi puniuntur
ultra modum dire.
4. A beato Adriano
res initiatur,
Quod uxoris fieri
interventu datur,
Ne fiat retrogradus,
hoc acceleratur.
5. In conflictu posito
pedes amputantur,
Membra nec non cetera
ipsi detruncantur,
Sola manus illi fuit
non tamen amputata,
Quam abscindi fecerat
uxor praerogata.
Ad Benedictus.
A. In agone cruciatus
dum sic laboraret
Et creatori animam
suam commendaret,
Natalia capiti
manum subiecit,
In qua reclinando
vitae finem fecit.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Post haec hunc cum paribus
rex cremari jussit,
Protegente Domino
nil eos combussit,
Sed retorta in actores
flamma hos perussit,
Quo turba regia
fuit conturbata,
Corpora ad Constantinopolim
quorum sunt translata
Et a Christi fidelibus
inibi sepulta.