REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Rationes D. Thomae refutat efficaciter, primo, ostendens duas propositiones, quas assumit, esse falsas, scilicet esse simpliciter fieri a solo Deo, et hoc ipsum esse terminum creationis, et effectum universalissimum, soli Deo tribuendum. Rejicit etiam quod dicit de instrumento, et illius concursu, optime explicando quid ad rationem instrumenti requiratur ; de quo in Oxon. hic quaest. 4. et d. 18. quaest. i. et d. quaest. 5. et d. 13. quaest. I. ad 5. et in tract. de Rerum princ. quaest. 6. art. 2. Secundo, refellit rationem Uenrici de infinita distantia, quia distantia tanta est, quantum est medium interjacens, vel si non est medium, quanta est entitas unius extremi ; et omne ens creabile oppositum nihilo est finitum, et sic ejus distantia a nihilo erit finita. Tertio, refutat alias duas rationes Aegidii,
Istae rationes non videntur mihi concludere. Prima non, cum enim dicit quod esse est proprius effectus Dei, hoc est falsum, quia quodcumque agens, quod potest creare compositum, vel formam in materia, potest creare esse compositi, quia non est intelligibile formam esse in materia, et tamen quod compositum non habeat esse, nam si esse esset aliquod accidens creatum a solo Deo, ut ipsi imaginantur, et Deus non necessitetur ad aliud creatum producendum, generatio compositi posset esse ad terminum suum, et tamen sine esse, quod est impossibile, cum generatio primo terminetur ad esse ; ergo cujus causalitate est materia sub forma, et forma etiam in materia, ejusdem causalitate etiam compositum habet esse ; sed agens creatum habet causalitatem super esse compositi ; non est ergo esse effectus proprius Deo soli. Nec probatio primae rationis justum per hoc concludit, cum enim dicit quod effectus universalissimus habet reduci ad causam universalissimam, distinguo de duplici universali quoddam enim est universale secundum praedicationem : et communitatem ; quoddam secundum perfectionem et continentiam virtualem, quod dicitur universale secundum causalitatem ; et utroque modo habet effectus universalissimus reduci ad causam universalissimam. Quando ergo dicitur in majori, quod effectus universalissimus est a causa universalissima, si intelligitur de universalitate causaliter et virtualiter, sic tantum valet, ac bi diceretur quod effectus nobilissimus, et maxime virtualiter est a causa nobilissima et perfectissima in virtute, et sic est major vera ; et isto modo effectus universalissimus est primus Angelus, et nobilior creatura a Deo producta. Sed cum dicitur in minore, quod esse est talis effectus universalissimus secundum virtutem, falsum est, quia esse non est nobilissimus effectus
Dei, sed imperfectissimus, quia per se includitur in effectu ejus imperfectissimo ; nihil enim est in universo ita imperfectum, quin includat esse, et omne agens quodcumque potens super aliquod, potest super esse ; commune enim est secundum se perfectis et imperfectis. Si autem intelligatur major, quod effectus universalissimus praedicatione habet reduci in causam universalissimam praedicatione, hoc est falsum, quia effectus universalis praedicatione habet reduci in causam universalissimam praedicalione, et imperfectissimam, ut in plures causas, quia in omnes causas, et non in causam primam, ut est proprius effectus, quia ejus proprius effectus est perfectissimus, iste talis est imperfectissimus, nam quilibet effectus proprius aliquam perfectionem addit super commune. Et isto modo esse, quod per se includitur in omnibus effectibus, est effectus imperfectissimus, et ideo semper est fallacia aequivocationis in argumento. Et si arguatur uniformiter utrobique universalius in majori pro universaliori secundum perfectionem, vel difformiter sumatur ratio universalis ex parte causae et effectus, tunc primo modo major est vera, et minor faisa ; secundo modo major est falsa, et minor vera, et ideo nihil sequitur. Quod etiam adducunt ex auctore de Causis, concludit contra eos, quia si intelligimus secundum hunc auctorem quod ens creatum non potest dare esse, nisi in virtute divina, ergo secundum eum potest dare esse, sed virtute Dei, inquantum scilicet recipit virtutem a Deo dandi esse) et ita sequitur quod potest accipere virtutem creandi, cujus oppositum deberent probare.
Quod vero dicunt de actione propria instrumenti, quaero de illa actione propria, an conveniat instrumento secundum aliquid sibi proprium ? aut convenit ista actio secundum formam propriam, aut secundum quod est instrumentum motum a superiore agente. Si primo modo, ergo virtus illius actionis propriae est agens primum et principale, et non instrumentum, quia virtus illius actionis nulli alii subordinatur, et omnis actio quae convenit alicui, ut principali agenti, non convenit sibi praecise ut instrumento. Si vero ista actio sibi proprie non competat secundum formam propriam, sed secundum quod movetur ab agente principali, ergo nulla actio convenit sibi propria, inquantum est instrumentum agentis principalis, nisi per accidens, et tale est separabile ; falsa est ergo illa major, quod omne agens instrumentale habet actionem propriam per aliud sibi proprium, praeter illam quae attribuitur agenti principali.
Et cum probant de serra, quod illius est proprie dividere, vel secare, quaero a qua forma sibi intrinseca habet serra illam actionem sibi propriam ? Non a figura, vel quantitate ejus, quae sunt magis intrinsecae, quia quando instrumentum non habet talem figuram, vel talem quantitatem, non dividit, quia neutrum eorum est forma activa. Non figura, quia est de tertia specie Qualitatis ; nec quantitas, quia consequitur primo principium passivum.
Si etiam istae formae essent actiuae, sequeretur quod Mathematicus considerans quantum vel etiam figuram, ut quadrangulum, vel triangulum, non abstraheret a motu et actione, quod falsum est ; dividere ergo secundum quod actio, non est a serra. Si vero dividere sit motus localis, tunc serra non movet actione, sed movetur passione a principali agente ; quia enim duo corpora non possunt esse simul in eodem loco, ideo eorum simultas in eodem loco est eorum formalis repugnantia. Ideo sicut in motu alterationis, et motu ad formam, agens eadem actione, qua facit unam formam inesse, facit aliam abesse, ita in motu locali agens eadem actione, qua movet unum corpus in unum locum, expellit aliud corpus ei incompossibile ab illo loco ; eodem modo est de serra et divisione ; serra non habet dividere ex se, sed motus ejus est a manu, et divisio consequens motum, et sunt duo effectus ordinate agentis. Quod autem dividit est manus movens localiter primo ipsam serram, ut primum effectum ejus, et secundo, quia duo corpora non possunt esse simul, dividit lignum ; securis enim et serra, quia sunt instrumenta acuta, sunt facile mobilia, maxime secundum motum gravitatis. Et ideo, inquantum ipsa moventur active ab artifice, expellunt aliud corpus dividendo, vel alio modo scindendo, vel copulando secundum convenientiam formae artificialis, et secundum quod dividere dirigitur ab artifice, movendo ea ; non ergo serra vel securis agit effective, sed tantum passive, secundum quod ab agente movetur. Unde eadem actione,per quam serra vel securis movetur a manu, ipsa pariter dividunt et separant, et secundum quod velocius moventur a manu, vel majori motu, secundum hoc citius dividuntur partes ; unde quia agens primo et immediatione effectus, facit effective corpus in tali loco, deinde effective removetur aliud corpus ab illo loco, creditur unum corpus agere in aliud, quod non est verum. Sic in proposito est de securi mota, et ejus divisione.
Item, ratio de instrumentali agente non concludit, quia major est falsa ; cum enim dicit quod agens instrumentale agit dispositive per aliud sibi proprium ad terminum principalis agentis, aut intelligit quod sic agat per aliud sibi proprium, et non in virtute principalis agentis ; aut intelligit quod illud proprium, per quod sic agit, sit forma ejus, per quam tamen non agit, nec in virtute alterius. Si primo modo, ergo non agit ut instrumentum ; si secundo modo agat per aliud sibi proprium, in virtute tamen alterius, ut. principalis agentis, adhuc est propositio falsa, quia secundum eos, agens instrumentale quandoque potest attingere ad effectum principalis agentis, quando non agit dispositive, ut qualitas virtute substantiae in instanti generationis inducit formam substantialem, nec tamen tunc agit dispositive. Accidit enim ei, inquantum attingit effectum et terminum principalis agentis, quod prius agat dispositive ; in instanti enim inductionis formae substantialis agit secundum eos ; ergo non est necesse quod sit dispositiva termini principalis agentis.
Istud etiam apparet in artificialibus, nam artifex utens pluribus instrumentis ad effectum aliquem artificialem producendum, si per unum instrumentum agat dispositive ad terminum principalis agentis, et per aliud instrumentum inducat formam termini principalis intenti ab agente principali, ibi instrumentum attingeret effectum et terminum principalis agentis, etiamsi nunquam ageret dispositive. Et si totum posset facere per unum instrumentum, accidit quod prius ageret dispositive ; nunquam enim attingit terminum et effectum principalis agentis. Ita in agentibus per naturam, si agens naturale posset per instrumentalem actionem statim inducere formam suam substantialem, quam intendit inducere, statim induceret, licet sit instrumentaliter agens, nec prius disposuerit, et ideo quod sic agat dispositione praevia, hoc accidit.
Per hoc patet ad exemplum eorum de securi. Ideo enim prius agit securis dispositive ad formam domus, quam inducatur forma domus, et terminus principalis agentis, ut artificis,quia ibi sunt multae actiones ad invicem ordinatae, quarum una disponit ad aliam ; sed inquantum attingit terminum principalis agentis, ut instrumentum ejus, accidit quod dispositive agat ; non enim sic dispositive agit, quia instrumentum, sed quia ejus actio ordinatur ad aliam, et praesupponitur illi.
Secunda etiam ratio principalis de distantia infinita non concludit, quia ibi nulla est distantia media inter extrema, sicut est in genere Quantitatis, de media distantia inter duo puncta, vel duo loca, vel qualescumque terminos tales. Tanta praecise est distantia inter illa extrema, quantum est extremum nobilius, vel existens. Patet de distantia illa, quae ponitur inter Deum et creaturam, quae ponitur infinita ab omnibus ; sed inter extrema contradictionis nulla est media positiva distantia, quia contradictoria non habent medium ; ergo tanta est distantia inter contradictoria, quantum est extremum nobilius, ut inter terminos creationis esse et non esse, gratiae et non gratiae ; extremum nobilius, ut esse gratiae, est finitum ; ergo et distantia inter illa erit finita. Et ideo licet sit aequalis incompossibilitas inter omnia contradictoria, non tamen aequalis distantia, quia non est aequalis omnium extremorum contradictionis. Dicitur enim distantia inter contradictoria infinita, id est, indeterminata, quia non determinat sibi maximam, neque minimam. Sequitur oppositio contradictionis ad minimam oppositionem, quia non potest ita parum recedi ab uno contradictoriorum, quin statim fiat sub alio extremo. Permittit etiam distantiam maximam, quia si esset major maxima possibili, adhuc contradictoria dicerentur divisim de illa.
Item, tertia ratio non concludit, cum enim dicit quod agens secundarium praesupponit effectum principalis agentis prioris, aut intelligit quod praesupponit effectum prioris agentis circa quem agat, ut quoddam ens subjectum, et tunc petitur conclusio ibi praemissa. Aut intelligit, quod praesupponit aliquem effectum primi agentis, et sic est verum, quia agens secundarium in agendo praesupponit se esse, quoniam secundum se totum est effectus ipsius Dei, et tunc non sequitur conclusio, isto modo, praesupposito effectu primi agentis ; nec exemplum adductum millium valet. Artifex enim praesupponit materiam et effectum agentis naturalis, quia non inducit formam naturalem, sed tantum formam accidentalem, ut formam artificialem, et ideo praesupponit agens artificiale effectum agentis naturalis, quia est effectus secundarii, ut agentis naturalis.
Quarta etiam ratio, cum dicit quod omnis actio agentis creati est mixta cum potentia, et non pura, non valet, quia si per istam impuritatem intelligat carentiam perfectae actualitatis, quia deficit a perfecta actus ratione, potens in se deficere, licet non habeat potentiam, scilicet partem essentialem sibi intrinsecam, sic concedo omnem creaturam esse impuram, quia cuilibet creaturae deficit aliquis gradus entis potentialis et possibilis inesse toti enti. Sed ista impuritas vel. potentialitas non convenit motui, vel mutationi, quia motus, vel mutatio non est nisi in entibus creatis mutabilibus et corruptibilibus imperfectis, compositis ex actu et potentia, tanquam ex partibus essentialibus intrinsece. Si autem intelligat, quod omnis creatio creaturae est sic mixta cum potentia impura, quia est actus entis imperfecti in potentia, secundum quod in potentia ad ulteriorem perfectionem in se habendam per motum vel mutationem, petit quod debet probare, quia esse naturae simplicis ut Angeli, vel animae, non est in potentia impura, et ideo non videtur nisi quod istae rationes necessario concludant propositum.