REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Praemissa creationis duplici acceptione, adducit Doctor primo opinionem Avicennae, asserentis primam Intelligentiam creare secundam, et secundam creare tertiam, et sic deinceps usque ad ultimam, a qua est anima orbis. Quid vero in hac re senserit Philosophus, fuse tractat Doctor in Oxon. d. 4. 3. q. 2. de immortalitate animae, et in tractatu de Rerum princip. quaest. 9. Hic existimat verius secundum Philosophum dicendum, quod licet poneret formam rationalem produci a Deo immediate, non tamen creari, sed totum simurmutari a non esse animato ad esse animatum, quia secundum ipsum, ex nihilo nihil fit. Circa ista vide Doctorem in Oxon. I. d. 8. q. ult. a num. 5.
Respondeo ergo ad quaestionem, quod creatio dupliciter potest accipi : Uno modo proprie, excludendo a creante omnem aliam causam concreantem, praeter causam finalem, quae movet causam efficientem, et creantem ad creandum ; et excludendo causam materialem, efficientem, secundariam et formalem, quae est pars rei ; et sic creatio est productio alicujus in esse sine quacumque alia causa concreante primo creanti, excepta causalitate finis. Finis enim, ut dictum est, movet efficientem ad agendum, et non potest ab ejus actione excludi, et isto modo concedo quod Deus solus creat. Licet enim quodcumque aliud a Deo posset aliud producere de nihilo, necessario tamen praesupponeret aliud agens in actione sua, ut primam causam, et ita non est possibile isto modo aliquam creaturam creare aliquid. Alio modo accipitur creatio solum excludendo causam materialem concausantem ; et isto modo creatio est productio alicujus de nihilo quia de nulla materia, et hoc modo accipiendo eam, difficile est prohibere, quin possit creatio competere agenti creato respectu multorum, ut respectu formarum per se subsistentium, cujusmodi sunt Angeli, si sunt formae simplices ; et etiam respectu formarum, quae non educuntur de potentiae materiae ut animae intellectivae ; sive respectu formarum accidentalium, ut sunt, fides, spes, intelligere, velle et hujusmodi.
De primis autem formis ponit Avicenna 9. Metaph. cap. 4. quod Intelligentia superior creavit aliam Intelligentiam sibi proximam, non quod omnes Intelligentiae sint a primo immediate productae vel creatae ; sed quod proxima primae Intelligentiae sit a prima Intelligentia, et proxima secundae Intelligentiae sit ab ipsa secunda, et proxima tertiae a tertia, et sic deinceps usque ad ultimam, a qua est anima orbis, ita quod secundum ipsum unum tantum sit ab uno, quia quaelibet agit naturaliter. Et si Aristoteles concors sit cum eo in istis duabus propositionibus, scilicet quod Intelligentiae sint productae, et non ex se, et quod ab aliquo non possitesse nisi unum, idem poneret ipse, quod una scilicet Intelligentia, crearetur ab alia, accipiendo creationem, prout esse ipsius producti est per creationem, et sequitur suum non esse, natura, et non durationem, ut Avicenna loquitur de creatione.
De formis autem corporalibus concorditer senserunt omnes Philosophi quod non solum non possunt creare, sed etiam nec creari, quia omnes posuerunt necessario educi de potentia materiae. Ordo autem causarum secundum eos, est essentialis, ita quod sicut efficiens est causa necessaria in suo ordine causandi, ita et materia esset causa necessaria in suo ordine causandi, et ideo nulla forma corporalis posset esse in materia per eos, nisi per generationem.
De forma autem intellectiva, quid Aristoteles de ea senserit, est dubium ; si enim posuit eam esse formam naturalem corporis organici, sicut videtur ipsam ponere, 1. Ethic. et 4. Ethic. et 2. de Anim. quia posuit felicitatem hominis consistere in actu animae intellectivae in speculatione, et posuit ipsam esse immortalem et separabilem a corpore, sicut perpetuum a corruptibili ; tunc necesse habuit eam concedere esse ab extra, quia illa, quae educitur de potentia materiae, non sic posset separari. non tamen poneret eam creari, etiamsi sit ab extra. Nam circa animae creationem ponimus duplicem mutationem, unam a non esse animae ad esse ejus, aliam a non animato corpore ad corpus animatum, secundum quam mutatur corpus organicum animatum. Primam mutationem non ponit Aristoteles, sed secundam tantum, et ideo non concederet creationem, sed poneret totum simul mutari a non esse animato ad esse animatum, licet nihil animae praefuisset, sicut in forma corporali non mutatur forma a non esse ad esse, sed totum compositum primo sic mutatur, etiamsi nihil formae praefuerit.