7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Ad beatae virginis
Festum cum fervore
Procedamus martyris
Huius in honore.
2. Gratia, munditia,
Pneumate quod habuit,
Et virtutum copia
Sancta Dei claruit.
3. Agia sidereum
Intuens decorem
Sine terra terreum
Spreverat amorem.
4. Theo servit iugiter,
Consummate loquitur,
Quintianus acriter
Dum instabat, vincitur.
In 1. Nocturno.
Responsoria.
1. Ordo rei panditur,
Consularis igitur
Rursus praesentatam
Inquirit de genere,
Satagens evincere
Verbis affectatam.
V. Tua quae conditio?
Sermonis auspicio
Dixit ad beatam.
2. His respondet ardua:
Virgo sum ingenua,
Mea stirps testatur,
Sed me servam facio,
Quia Christo servio,
Per quem stemma datur.
V. Summa ingenuitas
Servitutis pietas
Christi comprobatur.
3. Abhinc diis immolare
Iussa, studet profanare
Factum tanti sceleris:
Iovi tuo sis aequalis,
Fiat uxor tua talis,
Qualis dea Veneris ;
V. Haec respondet iudici,
Quam praecepit affici
Poena genae verberis.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Miror, ait consulari,
Si vir prudens diceris,
Quod nos velis imitari,
Cum deos praefeceris.
2. Nam si bonos arbitraris,
In me quare motus mentis ?
Quod si horum exsecraris
Simulacra, mecum sentis.
3. Quintianus subicit:
Cursus verbi sufficit,
Da diis sacrificia
Vel senties supplicia.
4. Ad haec inquit virgo fortis:
Non formido poenam mortis,
Si promittis mihi feras
Christus . . . ......
Per Horas.
Ad Tertiam.
pias
Angelus monstravit,
Qui ad caput corporis
Visus scriptum marmoris
Tabulam locavit.
Ad Sextam.
A. Anni circulus emensus
Dum post mortem fuerat,
Super urbem mons accensus
Incendium vomuerat.
Ad Nonam.
A. Hoc pagani non ferentes
Tumbae velum capiunt,
Quod ad ignem opponentes
Cessantem effugiunt.
In 2. Vesperis.
E. O mens sancta spontanea,
Vasculum honoris Dei,
Per te salvatur patria,
Memorare, quaeso, mei,
V. Constantiae tu specula
Ac turris firmae fidei.