REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum Sacramentis novae legis insit aliqua virtus supernaturalis, quae sit aliquo modo causa creationis gratiae in anima ?
Alens. 4. part. quaest. 5. membro. 3. art. 5.D. Thomas hic quaest. I. art. 4. et 3. part. quaest. 62. art. 4. et quaest. 6. de potentia art. 4. Palud. hic quaest. I. Hervaeus quaest. I. Suarez 3. part. tom. 3. art. 4. quaest. 62. Ferrar. 3. contra Gent. cap. 56. Scotus inOxon. hic quaest. 5.
Arguitur quod non, quia, ut patet discurrendo per omnia Praedicamenta, non potest poni res alicujus Praedicamenti, nisi forte Qualitatis. Sed in genere Qualitatis non potest esse, quia in nulla specierum ejus ; non in prima, quia non est habitus, nec dispositio ; nec in secunda, quia non est naturalis potentia, nec impotentia: nec in tertia, quia non est passio, nec possibilis qualitas ; nec in quarta, quia non est forma corporalis, nec figura constans, vel consistens in corpore; ergo, etc. Singulae autem partes terminorum facile probari possunt.
Item, unum Sacramentum non habet nisi unam virtutem ; quaedam autem Sacramenta includunt plura sensibilia, ut fundamenta distincta subjecto, ut Sacramentum Baptismi, verbum et elementum ; si ergo ultra virtutem Sacramenti essentialem esset aliqua alia virtus sibi inhaerens, unum accidens esset in pluribus subjectis.
Contra, Augustinus super Joannem ubi supra : Tanta est virtus aquae, ut corpus tangat, ut cor abluat; ergo aquae Baptismi inest aliqua virtus respectu infusionis vel generationis gratiae in anima, quia non abluit animam, nisi inducendo gratiam.
Item, Sacramentum est medicina spiritualis ipsius animae ; sed medicina habet aliquam virtutem ad sanandum, aliter non esset medicina ; ergo, etc.
Item, nova relatio non potest alicui advenire de novo sine aliquo absoluto novo, ut habetur 5. Physic. text. 10. Sed aqua et verbum, ut concernunt rationem Sacramenti, habent relationem signi sensibilis respectu gratiae invisibilis et insensibilis ; ergo requiritur in eis aliqua virtus absoluta nova respectu gratiae creandae.