REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Impugnat sententiam D. Thomae quoad primam partem. Primo, quia dispositio ad gratiam est terminus creationis, sicut et ipsa gratia, sed secundum ipsum in prima creatura creare non potest. Secundo, effectus Sacramenti causatur quando ipsum desinit: ergo non physice ab ipso causatur. Tertio, in Eucharistia nihil est assignabile, a quo attingi posset transubstantiatio, quia antequam species vocum tangunt species panis fit consecratio statim, lacta prolatione verborum. De hoc fusius Doctor in Oxon. hic quaest. 5. a num. 4. Gratiam autem creari praeter Doctorem hic et dist. 16 - quaest. 2. tenent Alens. 2. part. 49. membr. 8. et 9. et D. Bonav. 2. dist. 26. art. I. quaest. 4. Ricbard. ibi art. I. quaest. 4. Capreol. hic ad argumenta Scoti contra tertiam conclusionem, Major quaest. I. Palud. quaest. I. Ferrar. 4. contra Gentes, cap. 57. Gajet. I. part. quaest. 110. art. I. et alii.
Contra p rimo contradicta ad prio rem quaestionem arguo sic: Illa dispositio ad gratiam, quae confertur per Sacramenta, est supernaturalis, sicut et gratia ; ergo quod habet causalitatem effectivam respectu unius, habet et respectu alterius, et e converso negative ; sed Sacramenta non habent efficaciam respectu gratiae, nec talis dispositionis secundum eos inprima quaestione hujus quarti, quia nulla dispositio requiritur ad terminum creationis, quia nihil praesupponit. Consequentia patet, omnis forma naturalis aeque habet esse in susceptivo per creationem supernaturaliter, vel per transmutationem naturaliter, cum sint in se ejusdem rationis.
Item, ista dispositio respectu gratiae, aut creatur a Sacramentis in anima simul, aut successive? Non successive, quia Sacramenta nullo modo efficiunt istam dispositionem in anima secundum eos, nisi in virtute Dei, et tunc successive crearet eam, quod non est necesse ; tum propter summam simplicitatem et perfectionem agentis ; tum etiam propter perfectam capacitatem receptivi non habentis contrarium, quia omnem formam permanentem, cujus esse non est formaliter in fieri, qualis est ista dispositio ad gratiam, et character, potest Deus simul creare ; tum quia in forma spirituali non potest esse successio, nisi secundum paries subjecti, vel gradus formae, quorum neutrum est in proposito ; ponatur ergo quod suscipienti Sacramentum aliquod detur minima gratia. Per te ad istam gratiam est aliqua dispositio minima creata in anima virtute Sacramenti ; tunc arguo : Ista dispositio ad gratiam, aut inducitur et causatur in anima virtute Sacramenti in primo instanti prolationis verborum, aut in ultimo instanti ; si in primo instanti, ergo Sacramentum secundum totum id quod sequitur primum instans prolationis verborum, superfluit, et per consequens, si nihil diceretur de verbis post primam prolationem, nihilominus consequitur anima effectum Sacramenti, et illam dispositionem ad gratiam, quod absurdum est.
Si dicas quod in ultimo instanti prolationis verborum causetur dispositio ista virtute Sacramenti, cum in ultimo instanti nihil sit de verbis, vel tantum ultima littera, vel syllaba, ergo ultima syllaba, vel littera cum ultima gutta aquae sufficeret ad characterem, et talem dispositionem imprimendam respectu gratiae in Sacramento Baptismi, quod constat omnibus esse falsum ; vel ergo Sacramentum non causat gratiam, nec dispositionem ad eam ; vel quando non est in ultimo membro, tunc causabit eam, quorum utrumque est impossibile.
Si dicas quod causat talem dispositionem in ultimo instanti virtute syllabarum praecedentium, sicut cavatur lapis ultima gutta virtute praecedentis, ex 8. Physic. text. 23.
Contra, nunquam causat ultimum virtute aliorum aliquid in fine, nisi virtute praecendentium aliquid imprimatur in passo, ita hic.
Item, quod dicit, Sacramentum agere instrumentaliter ad gratiam, quia causat talem dispositionem, non intelligo, quia verba prolata circa panem et vinum in Sacramento Eucharistiae, si aliquid causet, quaero quid causant instrumentaliter. Non gratiam, probo, quia agens instrumentale simul habet actionem naturalem et instrumentalem ; sed verba illa non habent actionem naturalem, nisi dum sunt ; ergo nec instrumentaliter possunt agere, nisi dum sunt ; sunt autem ante ultimum instans prolationis verborum, et non in ultimo instanti ; ergo tunc, dum verba proferuntur, est in virtute eorum corpus Christi, et vera transubstantiatio istarum specierum in corpus Christi, et per consequens ante ultimum instans verborum causatur ab eis dispositio in anima ad gratiam.
Item, multiplicatio vocum et verborum non fit in instanti, sed cum motu et tempore ; ergo in instanti, quo terminata et finita est prolatio istorum verborum Sacramentalium, non tangit panem et vinum, nec habent suam actionem naturalem, nec per consequens habent suam actionem supernaturalem, et ita non esset corpus Christi finita prolatione verborum in ultimo instanti, sed in tempore praecedenti vel sequenti, quod non est verum.
Item, fictio videtur dicere quod circa panem fiat aliqua alteratio, antequam fiat corpus Christi.