REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Refutat responsionem D. Thomae ad secundam quaestionem, quatenus ponit virtutem supernaturalem in Sacramentis. Primo, quia illa non esset tota in toto, et tota in qualibet parte Sacramenti, nec tota in leto, et pars in parte. Secundo, non esset in qualibet syllaba, nec in una aliqua determinata. Tertio, non est assignare quando infunderetur. De hoc late in Oxon. quaest. 5. a num. 8.
Contra solutionem secundae quaestionis, quae posuit virtutem illam, nescio quam, quaero de illa virtute, quae ponitur in Sacramento, an est totaliter in toto, et tota in qualibet parte, aut pars virtutis in parte Sacramenti. Non primo modo, quia hoc solummodo conceditur de forma substantiali in anima intellectiva, et nullo modo in aliquo accidente, cujusmodi est ista virtus in Sacramento ; nec secundo modo, quia secundum eos, est forma spiritualis, et constat quod forma spiritualis non extenditur, sed tantum corporalis virtus.
Item, ista virtus aut est eadem in qualibet syllaba, aut alia et alia? Si eadem, ergo illa manet usque in finem prolationis verborum ; sed nulla syllaba manet simul cum alia, quia quaelibet est quantitas discreta ; ergo ista virtus migrat de subjecto in subjectum, Si sit alia virtus in altera et altera syllaba, ergo vel quaelibet causabit gratiam, vel nulla.
Item, nullum instrumentum est instrumentum conveniens alicui operi, quia artifex utitur eo ; sed prius est tale, etiamsi nunquam quis uteretur illo ; ergo prius est virtus in Sacramento, si aliqua sit in eo, quam utitur aliquis eo, et per consequens prius est virtus in his verbis, hoc est corpus meum, vel, ego baptizo te, etc. quam Sacerdos utatur eis. Non est primo, ut dicit ista opinio, virtus in aliqua per applicationem ad opus, et ita nec in Eucharistia tanquam in fieri, utipsi dicunt, etc.
Praeterea, si sic esset, tunc quoties uteretur eo, toties causaretur illa dispositio supernaturalis in anima, et toties fieret novum miraculum.