REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolvit primam quaestionem, scilicet Sacramenta non causare gratiam, nec aliquid supernaturale, physice aut principaliter, nec instrumentaliter ; ad eorum tamen ministrationem ex pacto gratiam causari in non ponente obicem. Probat primo, quia omnis dispositio necessitans ad formam, quae non est ratio receptivi, est quodammodo causa activa ejus instrumentalis, et sic meritum dicitur causa praemii ; sed Sacramenti ministratio est dispositio respectu gratiae necessitans ad eam, ergo id facit per actiones naturales ex pacto, scilicet Dei, necessitante, sine illis aliis, videlicet ornatu et virtute in motu. Secundo, alteratio praecedens formam substantialem necessario, quamvis non terminetur ad illam, ut ad per se terminum, sed ad qualitatem, dicitur tamen causa illius dispositiva et activa ; ergo similiter in proposito de Sacramento respectu gratiae.
Respondeo ergo ad quaestionem primam, et dico quod nullum Sacramentum ullo modo agit ad creationem gratiae, nec principaliter, nec instrumentaliter, nec dispositive per aliquam actionem supernaturalem virtute alicujus alterius ad gratiam. Habet tamen Sacramentum quamdam actionem naturalem, ut aqua cum verbis in Sacramento Baptismi abluere habet corpus, quae potest dici actio instrumentalis respectu gratiae, quia significat ablutionem animae interiorem per gratiam, quae est ibi actio principalis, ut sic Sacramentum proprie dicatur dispositio activa naturalis respectu gratiae, reducta vero ad genus causae efficientis. Quod probatur sic : Dispositio quae est necessitans ad formam, quando non est praecise in ratione receptivi, habet aliquo modo rationem efficientis respectu illius formae ; susceptio Sacramenti est quaedam dispositio necessitans ad gratiam ex pactione divina, qua Deus pepigit assistere Sacramentis, ut conferrent quod signant, et non habet tantum rationem receptivi respectu gratiae.
Probatio, quia sicut tu ponis virtutem in aqua posse creare aliquam dispositionem in anima effective respectu gratiae, ita ego pono ablutionem aquae, et limitationem olei cum verbis esse immediatam dispositionem ad gratiam active, quia non se tenent ex parte animae recipientis gratiam ; licet enim ablutio sit passio respectu corporis, non tamen respectu gratiae, sed est quaedam dispositio activa respectu ejus ex pactione divina, sicut ipsi ponunt de ornatu ; ergo habet rationem efficientis et activi respectu gratiae. Minor patet per exemplum et per rationem.
Per exemplum sic : Meritum conceditur habere respectum efficaciae alicujus respectu praemii, quia per meritum acquiritur praemium, et tamen nec instrumentaliter, nec principaliter causat aliquam dispositionem a se respectu praemii ; verius enim conceditur quod merita fecerunt ipsum beatum, quam quod ipse fecit se beatum ; ergo si ille qui inducit dispositionem non habentem rationem receptivi respectu formae, di. catur habere efficaciam respectu formae, sicut tu ponis de aqua, quod causet gratiam in anima, multo magis Sacramentum et ablutio instrumentalis, quae est dispositio ulterior non in ratione receptivi, diceretur ali-.quo modo causare gratiam, et ita secundum hanc viam facilius potest sustineri Sacramenta dare gratiam quam secundum priorem viam, ponendo tot absolutam aqua et anima ; et hoc est quod dicit Magister multipliciter, non ab ipsis Sacramentis est gratia, sed a Deo per ipsa.
Item, alteratio praecedens inductionem formae substantialis necessario non per se terminatur ad substantiam, ut ad per se terminum intrinsecum, sed ad qualitatem in ea, et tamen dicitur aliquo modo causa substantiae, non formalis. Patet, quia tunc substantia esset per se qualitas ; nec finalis, quia praecedit eam ; nec materialis, quia quando substantia inducitur, tunc cessat alteratio ; ergo ut dispositio activa reducitur ad causam efficientem ; nec ista dispositio activa respectu formae substantialis causat aliquam dispositionem aliam a se respectu illius substantiae, sed per illam violentam activitatem, quam habet, agit ad inductionem illius substantiae. Similiter in proposito, Sacramenta non causant in anima, vel in se aliquam dispositionem ad aliquem terminum respectu gratiae praeter seipsa.
Probatio per rationem patet, efficiens causans dispositionem ad aliquem terminum, dicitur causare ipsum terminum, non immediate, quia causat dispositionem ; sed quod est causa prioris, non dicitur causa posterioris, nisi prius sit causa illius posterioris, sicut causans B, non dicitur causa C, nisi B sit causa C; ergo cum Deus non causet in anima gratiam, nisi per susceptionem Sacramenti, illa erunt quodammodo dispositio activa respectu gratiae.
Ad argumenta primae quaestionis, dico ad primum, quod Sacramenta dicuntur continere gratiam, ut signa effectiva et vera demonstrativa in signato, non quia dant gratiam, vel quia ab eis sit gratia, sed a Deo per ipsa, sicut dicit Magister.
Ad secundum, dico quod Sacramenta veteris legis non differunt a Sacramentis novae legis per dare gratiam, et non dare gratiam, sed per dare majorem gratiam et minorem gratiam. Circumcisio enim, et alia Sacramenta legalia dabant gratiam, sed non tantam sicut Baptismus, et alia Sacramenta novae legis. Caeremonialia tamen, et oblationes veteris legis differunt a Sacramentis novae legis per dare et non dare gratiam, quia caeremonialia illa, quae non sunt Sacramenta, ut immolare victimas pacificas, orare et jejunare, et hujusmodi, nec ex pactione divina, nec etiam ex virtute propria conferebant gratiam ; sicut nec etiam caeremonialia nostra, ut abstinere a carnibus diebus Veneris, conferunt gratiam virtute propria operis operati.
Dives enim offerens bovem in hostiam salutarem, et sine bono motu interiori, et pauper non habens unde offerat aliquid, motus interius ad bonum affectum erga Deum, recipit gratiam, et dives non. In Sacramento autem datur duplex gratia, una virtute Sacramenti, alia ratione boni motus interioris, si insit in susceptione Sacramenti. In caeremonialibus autem tam novae legis quam veteris tantum datur gratia propter bonum motum interiorem, et propter opus operatum, si praecessit ex merito bono.
Ad id quod dicit Augustinus in cap. Detrahe, quod illa ablutio facta in aqua est susceptio Sacramenti, quia Sacramentum formaliter consistit in usu, et ita susceptio Sacramenti est immediata dispositio ad gratiam, sicut tu ponis de ornatu.