REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad secundam quaestionem dicit consequenter ad jam dicta in praecedenti, nullam virtutem physicam inhaerere Sacramentis, sed tantum Dei pactum ; sumendo tamen virtutem pro ultimo potentiae signi practici, dicit ad mittendam esse in Sacramentis, quod tantum est significare efficaciter, hoc est, semper et certo habere effectum, quem significant, quantum est ex se. Vide Ductorem in Oxon. hic a num. 16.
Ad secundam quaestionem dico quod non est ibi ponenda aliqua virtus absoluta in Sacramento, sed solum signum ordinatum et institutum a Deo, efficaciter repraesentans formam principalem, et suum signatum, et quicumque id signum recipiat sine fictione, fiat amicus Dei, et acceptetur a Deo per gratiam, et quandocumque id fit in aliquo, illi assistit Deus, ut insit, quod designat.
Si tamen contendas omnino quod oportet ponere virtutem in Sacramento respectu gratiae, respondeo, et dico quod virtus uno modo est ultimum de potentia 2. de Caelo, text. 116. ultimum autem de potentia signi vel Sacramenti est, quod semper habeat secum suum signatum, quantum est ex parte sui; sic autem est in proposito. Semper enim Deus assistit suo signato, ut veraciter et efficaciter insit, quod demonstrat, nisi sit impedimentum ex parte suscipientis, et ipso ablato statim inest signatum. Per hoc patet responsio ad argumenta in oppositum.
Ad primam Augustini de aqua, dico non discordando vel glossando, quod tinctio corporis ab aqua cum verbis simul, vere cor abluit, non quod actione sua attingat gratiam vel dispositionem ad eam, sed quod sit ipsa ablutio exterior immediata dispositio ad gratiam, ut secum habens quod signat; nec video necessitatem ponendi aliam dispositionem, et ideo fugio pluralitatem.
Ad aliam, dico quod si medicina esset ita efficax, quod ea apposita statim sequeretur sanitas sine quacumque actione, sicut est in Sacramento respectu gratiae, esset utique perfecta et efficax ; sic in proposito.
Ad aliud, dico quod nova relatio realis nunquam est adveniens sine novo fundamento reali absoluto ; potest tamen relatio rationis advenire alicui sine novitate fundamenti, et talis est relatio Sacramenti respectu gratiae.