7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Arma sancta, de qua nata
fuit mater Domini,
Infecunda fuit, nupta
iusto viro Ioachim.
2. Apud Deum hominesque
horum vita claruit,
Quae nequaquam iuste unquam
reprehendi potuit.
3. Substantia nempe sua
divisa trifarie
Partem unam impendebant
templo vel ecclesiae,
4. Peregrinis et egenis
erogabant aliam,
Clientelae quoque suae
sive sibi tertiam.
5. Sic per annos bis decenos
caelibe coniugium
Peragentes actitabant
Domini servitium.
R. Inclita stirps Iesse
virgam produxit amoenam,
De qua processit
flos miro plenus odore,
V. Est haec virga Dei
mater, flos ortus ab illa.
Ad Magnificat.
A. Caeleste beneficium
introivit in Annam,
De qua nata est nobis
pia virgo Maria.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
In honore
beatissimae Annae
Iubilemus
et cantemus Domino.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ea quidem tempestate
Praesul erat Isachar,
Qui Ioachim infecundi
refutabat munera.
2. Exprobrabat et dicebat
hunc valde praesumere,
Qui fecundis infecundus
se captabat sistere.
3. Infecundos cum fecundis
mos non erat sistere,
Nisi prius Deus daret
masculinum gignere.
Responsoria.
1. Nazarenus pater huius,
vitae vir egregiae,
Mater autem de Bethlehem
regali fulsit semine,
V. Dignam enim erat talem
hoc oriri ordine.
2. Quadam die soli stanti
angelus apparuit,
Dicens illi: flere noli,
te Deus exaudivit,
V. Sic dolorem eius gravem
confortans compescuit.
3. Si ratio verbis meis
non dat tibi credere,
Rogo, crede vel exemplis
congruis memoriae,
V. Et memorata Maria
erit tua filia.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Hoc Ioachim conturbatur
confusus opprobrio,
Quem pontifex templi prorsus
notavit elogio.
2. Contribules et concives,
qui tunc illi aderant,
Nequivere contraire
legi, quam didicerant.
3. Ex hoc autem opprobrio
Ioachim pulsus nimio
Una cum suis bestiis
Mox secessit in pascuis.
Responsoria.
1. Firma fide fidens crede
nec sis ultra dubius,
Cum praesertim Annae anus
iam tumescat uterus,
V. Quia Deus vestros pius
exaudivit gemitus.
2. Vohis quoque nascituram
nunc praesago filiam
Dei matrem fore gratam,
specie pulcherrimam,
V. Vocabitis hanc Mariam,
gratia mirificam.
3. Promiserunt et voverunt,
si det eis Deus prolem,
Servitio eius sancto
sine fine permansuram,
V. Et mancipaturos illam
sollicite conservandam.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Haec ad casam exhinc suam
repedare noluit,
Nam dedecus magis et plus
augmentari timuit.
2. Quadam die soli stanti
angelus apparuit
Dicens ei: fiere noli,
te Deus exaudivit.
3. Preces tuae sunt acceptae
in conspectu Domini,
Non dolebis, sed gaudebis
immunis opprobrii.
Responsoria.
1. Exprobrabat et dicebat
hunc valde praesumere,
Qui fecundis infecundum
se captabat iungere
V. Et sacratum legis ritum
contendebat solvere.
2. Preces tuae sunt acceptae
in conspectu Domini,
Non dolebis, sed gaudebis
immunis opprobrii;
V. Uxor tua Deo grata
concipiet et pariet.
3. Prima vestrae gentis mater,
Sara dicta nomine,
Ad octogesimum annum
vixit sine sobole,
V. Et Isaac tamen illam
fecundavit semine.
In Laudibus.
Aatiphonac.
1. Cum ad portam perveneris,
quam dicimus auream,
Sponsam tuam mox habebis
ingressuram obviam.
2. Non naturae, sed peccati
ultor exstat Dominus,
Sic uterum cum interdum
obstruit alicuius,
Ad hoc facit, ut denuo
reparetur melius.
3. Anna Ioachim viro iuncta,
Matris Dei mater facta,
Cara Deo est et grata.
4. Virgo semper haec Maria,
stirpe nata regia,
David regis venerandi
processit prosapia.
5. A Nazareth oriuada
versatur Ierosolyma
Et in templo illic sancto
nutritur iuvencula.
Ad Benedictus.
A. De mutua visione
Et promissa simul prole
Domum suam sunt regressi
Facti laeti et iucundi.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Felix Anna
quaedam matrona
Legitima
beato Ioachim
Promeruit generare
Felicem filiam
Nomine Mariam.
AdminBookmark
Ave, gemma claritatis ad instar carbunculi,
Ave, rosa paradisi, more fragrans balsami,
Anna, mater matris Christi, gloriosa meritis,
Assistentes tuis laudibus [sic] caeli iunge gaudiis.
Eine andere Antiphon setzt H:
Anna felix et inclita,
Regali stirpe genita,
Iam vitae tenens bravium
Et meritis insignis,
Tuam laeti memoriam
Ob prolis reverentiam
Recolimus, quam omnium
In gaudium progignis.
Haec te petente miseris,
Quia non solum superis,
Sed ipsi Deo imperat,
Nobis auxilietur,
Ut nec mundi prosperitas
Nobis atque adversitas
Confusionem ingerat,
Nec hostis dominetur.
Eine weitere: Matrem fecundae virginis, matris Dei et hominis etc.
bietet M; eine andere N:
Orta ex stirpe regia
Matrisque Dei baiula,
Audi nostra precamina,
Ut tuis [sanctis] precibus
Iungamur caeli civibus.
Wieder anders L:
O prima porta veniae, Anna mater Mariae,
O quam digna [tu] fuisti Partu sancto matris Christi,
Tuum esse quam necesse Lapsus pomo sentit homo!
Ergo, sancta mater Anna, Cui cantabimus Hosanna,
Tu cum nata tam beata Omni hora Deum ora,
Ut omnis cesset tempestas, Quam gignit bruma vel aestas,
Et qui colunt festum tui, Dono Dei possint frui.
AdminBookmark
AdminBookmark
Surgite, cantate, famuli Christi, iubilate,
Laudibus egregiae matris iubilate Mariae.
AdminBookmark
R. 1. Annae festa colentibus,
Tuae, Christe rex, aviae,
Da nobis peccatoribus
Spiritum sapientiae,
V. Quo replente cordis femur
Pia laude delectemur.
AdminBookmark
B: 1. Vobis quoque nascituram; 2. Exprobrabat et dicebat;
3. Erant autem circa templum iuxta psalmos graduum
Gradus quidam altiores dantes iter arduum ;
Hos Maria scandit sola, non quaerens suffragium,
V. Quae et quanta sit futura, bonum dans indicium.
AdminBookmark
2. Prima [sic] fide fidens crede nec sis ultra dubius,
Cum praesertim Annae anus iam tumescat uterus,
Quia Deus vestros pius exaudivit gemitus.
V. Si ratio verbis meis non dat tibi credere,
[Rogo] crede vel exemplis congruis memoriae.
R 3 fehlt mit der ganzen 3. Nocturn H.
R 3 lautet in G:
Anna et Esmaria Sunt sorores, ex una
Elisabeth, ex altera Prodiit Maria.
AdminBookmark
RR in B: 1. Inclita stirps Iesse;
2. Forinsecus non manebit,
Sed in templo semper erit,
Ne de illa quidquam mali
Vel sinistrum possit dici,
V. De qua Iesus debet nasci,
Universi salus mundi.
AdminBookmark
V. Haec est virga Dei mater,
Quae divinum gignit florem
Et fert fructum contra morem.
AdminBookmark
4. Sine intermissione benedixit Dominum,
Huic nec turbae nec matronae aequipollent virginum.
5. In Dei quoque laudibus
Perfectior haec omnibus,
Ut cuncti mirarentur ;
Anna laetare sterilis,
Nunc tanta prole fertilis,
Quam omnes venerentur.
Audi ad Benedictus hat H eine eigene A:
O caelorum artificis,
Quem nube carnis . . . ,
Maria, mater Christi,
Matrem tuam cum canticis
Recolentes organicis,
In orbem qua prodisti,
Ab hostis fraude provicis (!),
Non tenere quos conspicis
Potari mundo tristi.
In 2. Vesp. ad Magn. A lautet in H:
Laetare, mater nobilis,
Prolis magnis et inclitis (I)
Quam felix peperisti,
Cuius inaestimabilis
Amoris delicatio (!)
Compellit et devotio
Tais festis insisti.
Nos digne tantae virgini,
Tuae dilectae filiae,
Fac iugis reverentiae
Honorem exhibere,
Dei mater intermini
Quae facta est divinitus,
Advenientes gemitus
Mundi prorsus delere.
AdminBookmark