REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ait de facto nullam peccatum, sive actuale, sive originale, tolli sine gratis infusione, et Circumcisionem originale delevisse per gratiae infusionem ; eamque principalius institutam fuisse ad conferendam gratiam, quam ad delendum peccatum, quia agens juxta rectam rationem prius et principalius intendit perfectionem et habitum, quam carentiam defectus.
Quantum ad secundum articulum, de potentia ordinata, dico quod modo secundum leges firmatas arbitrio sapientiae suae, non potest, ipsis stantibus, auferre peccatum, nisi conferat gratiam, quia hoc modo statuit voluntas ejus ordinata, et sapientia ejus infallibilis, quod nullum sibi reconciliaret ad pacem, nisi etiam ipso acceptato ad amicitiam. Post lapsum quippe primi hominis omnes nascuntur filii irae et mortis ; ex ipsa lege nulli remittit iram, nisi acceptando ad amicitiam, et per consequens nulli remittit culpam, nisi cui confert gratiam, et acceptat ad vitam aeternam, et ideo quicumque modo moritur, vel est filius irae, vel filius regni. Non sic erat statutum in statu innocentiae, quia secundum Magistrum, et si tunc habuissent unde stare possent, ut sua naturalia integra et recta, non tamen habuissent unde profecissent. Unde tunc non fuissent necessario filii irae vel regni, quia aliqui potuissent permanere in naturalibus tantum, et tunc si peccata non essent, gratiam recepissent, et accepti fuissent ad vitam aeternam.
Per dicta respondeo ad quaestionem principalem, quod cum Circumcisione delebalur culpa originalis, et Deus post lapsum nunquam delet culpam, nisi praestando gratiam, et nunquam remittit alicui offensam, nisi acceptando eum in amicitiam, ideo dico quod in Circumcisione conferebatur gratia.
Sed posito quod Circumcisio conferebat gratiam, est dubium ulterius utrum principalius instituebatur ad peccatum originale removendum, vel ad gratiam conferendam ? Et dicunt priores opinantes, quod principaliter insti tuebatur ad culpam originalem removendum. Sed hoc minus probabile est, quia rationes eorum superius adductae videntur concludere oppositum, et quod instituitur principaliter propter gratiam conferendam ; tum quia omne agens secundum rectam rationem principalius intendit perfectionem et habitum quam carentiam defectus, quia non intendit carentiam privationis, nisi quia intendit praesentiam et existentiam perfectionis ; ergo Deus instituens Circumcisionem, ut remedium hominibus ad salutem, cum sit agens rectissima ratione, magis intendebat per eam conferre gratiam, quam condonare peccatum, vel amovere privationem gratiae.
Tertio dico, quod minima gratia sufficit ad excludendum omnia peccata ; Deus non justificat hominem secundum partem, dimittendo sibi unum peccatum, et retinendo aliud, quia impium est a Deo dimidiam sperare veniam ; si ergo Deus statuisset Circumcisionem, ut quoddam signum, non habens sufficientiam, nisi respectu minimae gratiae, excluderet tamen adhuc omnia peccata mortalia gratia modica quam confert. Et posset dici quod propter inperfectionem istius signi, et minimam gratiam, quam confert Circumcisio, comparando ipsam ad Sacramenta novae legis, quod non confert gratiam, quia minimam confert respectu illius, quae confertur per Sacramenta novae legis ; et sic possent exponi auctoritates, quae videntur negare ipsam posse dare gratiam.
Contra, Sacramentum est signum efficax, suum signatum repraesentans, et semper habens secum suum signatum, quantum est ex se ; sed Circumcisio est Sacramentum ; ergo habet secum gratiam illam quam signat. Sed gratia minima augmentatur, sicut et gratia maxima, cum sint ejusdem rationis distinct. 17. libri 1. ergo Circumcisio in quocumque augmentat gratiam ; ergo dat minimam ; ergo non significat dari minimam.
Respondeo quod satis certitudinaliter significat, vel gratiam tunc in fieri, si non sit obex, vel tunc in esse, sicut si Beata Virgo fuisset in conceptione filii adepta plenitudinem gratiae, quam Deus ei decrevit dare, postea si recepit Baptismum, nullam de novo recepit gratiam. Quod autem additur de augmento gratiae, verum est quod justis in receptione Baptismi augetur gratia.
Circumcisio vero cum per se primo conferret minimam gratiam, si praefuit major gratia in subjecto, non augmentabatur per gratiam aliam virtute Sacramenti Circumcisionis, licet augmentetur gratia praecedens ex merito, vel virtute operis, verbi gratia, in Abraham, aut in eo qui habuit majorem gratiam, quam parvulus circumcisus, non valuit Sacramentum ad augmentandum gratiam in eo ; valuit tamen, et augmentabat gratiam ejus ex opere operantis, et magno merito ejus, ut obedientia perfecta, qua prompte humiliavit se praeceptis Dei.
Dupliciter ergo potest dici Sacramentum Circumcisionis respectu Sacramentorum novae legis non conferre gratiam.
Uno modo, propter minimam gratiam, quam confert respectu aliorum Sacramentorum. Alio modo, quia non confert gratiam cuicumque ex virtute sacramenti, sed virtute meriti. In Sacramentis autem novae legis augetur gratia in quocumque, non tamen per modum meriti, sed virtute Sacramenti, quantumcumque magna praecedit ; et si non augeatur ex merito vel opere operantis, dummodo recipiens non habeat motum contrarium bono, nec accedat fictus, adhuc augetur sibi gratia ex vi Sacramenti; nec requiritur in suscipiente actus meritorius ad hoc quod gratiam recipiat, sed tantum requiritur defectus obicis.
Ad primam rationem, dico quod Magister non dicit in Circumcisione non conferri gratiam absolute, sed in comparatione ad Baptismum ; ethoc quidem verum est. Vel aliter potest dici, quod non confert cuilibet gratiam virtute Sacramenti, sicut Baptismus.
Ad secundum, cum dicit quod Sacramenta non conferunt nisi quod signant, et Circumcisio nihil signat nisi emundationem a peccato originali, dico quod nec Baptismus noster signat aliquid nisi ablutionem animae a peccato, et tamen principaliter instituebatur tam ad positivum conferendum, quam privativum removendum. Ita de Circumcisione.
Ad tertium, dico quod omnes illae auctoritates Magistri et aliorum, quae dicunt Sacramenta veteris legis promittere gratiam, et non dare,
intelliguntur de illis quae erant caeremonialia, ut tactus morticini, pro quo oportuit secundum legem purificari et mundari.
Oblationes etiam, quae erant actus latriae, promittebant gratiam, et signabant Christum, qui erat vera hostia immolanda Deo Patri pro genere humano ; talia enim non conferebant gratiam virtute propria, scilicet virtute operis operati, sed virtute motus interioris, scilicet per modum meriti, et ideo tantum gratiam promittebant ; Sacramenta tamen vera illius legis gratiam conferebant, licet non tantam sicut nostra.
Unde Magister excipit ibi Circumcisionem ab illis, quae tantum gratiam promittunt et non dant, etc.
Ad ultimum, dico quod non fuit ex defectu Circumcisionis, quod janua non fuit aperta per eam, sed quia pretium non fuit tunc solutum, usquequo statuit Deus januam non aperiri.
Unde si Beata Virgo mortua fuisset ante mortem Christi, et solutionem pretii pro peccatis nostris, non intrasset caelum, nec fuisset sibi janua aperta, sed fuisset interim in sinu Abrahae.