REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Baptizati ner Joannem rebaptizandi erant. Ratio, quia Baptismus Joannis non fuit Sacramentum, de quo datum est praeceptum Act. 19. et Trid. Sess. 6. c. 1. Vide Scholium in Oxon, hic. Si tamen Joannes baptizavit Baptismo Christi, et forma ejus, non erant rebaptizandi, quos sic baptizavit, et sic pie exponi potest Magister hic, tenens baptizatos a Joanne non esse rebaptizandos.
Respondeo ad quaestionem, et dico quod Baptisma Joannis potest intelligi uno modo, quod baptizavit tantum in nomine venturi, et sic remanebant obligati ab eo ad suscipiendum Baptisma Christi ; unde non dedit nisi quamdam dispositionem praeviam per ablutionem exteriorem, ut homines facilius excitarentur et inducerentur ad recipiendum Baptisma Christi, ubi datur ablutio interior animae a peccatis, sicut ipse attestatur in Joanne 1. Ego baptizo vos in aqua ; stat medius autem, etc. qui baptizat in Spiritu sancto et veritate. Sed dispositio vel praeparatio ad aliud, non sufficit ad completionem illius cujus est, ideo accepta praeparatione, adhuc non inducitur medicina, sed necesse est medicinam sequi, aut esse frustra ; ergo a simili quantumcumque esset aliquis purificatus Baptismo Joannis, adhuc ulterius debet cura Baptismo Christi emundari.
Confirmatur, in naturalibus forma requiritur induci post dispositionem alicujus, alioquin productum non esset perfectum ; a simili in proposito.
Item, praeceptum erat de Baptismo, postquam cessavit Circumcisio ; ergo postquam praeceptum de Baptismo fuit promulgatum, eos obligavit ; ergo baptizati Baptismo Joannis, quantumcumque haberent de gratia, non minus tenebantur, propter praeceptum, ad suscipiendum Baptisma Christi ; ergo, etc. Confirmatur, omnes qui non erant intra Ecclesiam, obligabantur ad praeceptum de Baptismo Christi ; sed baptizati Baptismo Joannis non erant intra Ecclesiam per illud Baptisma, quia nullus ingreditur in eam, nisi introducatur per Christum et per Baptisma, quod est janua Sacramentorum, per quam aliquis incipit esse de familia Dei, et amicus. Unde sicut praeceptum erat de ingressu in Ecclesiam post egressum de Synagoga, ita praeceptum erat de receptione Baptismi post cessionem Circumcisionis, et ideo sicut omnes tenentur ad ingressum Ecclesiae post sepulturam Synagogae, ita omnes tenentur ad Baptisma Christi post evacuationem Circumcisionis ; noluit enim Deus destruere omne remedium ad salutem.
Alio modo potest intelligi Joannes baptizasse Baptismo Christi, potuit enim audisse discipulos Christi baptizasse, et formam quam tenerent, et eamdem tenuisse in suo Baptismate, baptizando aliquos in nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti, quod baptisma tunc non fuit ejus secundum formam, sed tantum ut ministri et executoris, sed erat forma baptizantis Christi. Et sic dico quod baptizati Baptismate Joannis, ut ministri et executoris, non erant iterum baptizandi, et ita potest salvari dictum Magistri dicentis baptizatos a Joanne non esse rebaptizandos, non autem primo modo intelligendo baptisma ejus. Et tunc arguit Magister a contrario sensu sic: Qui non habuerunt fidem Trinitatis, et sunt baptizati a Joanne, tenebantur iterum baptizari ; ergo qui habuerunt fidem, et sunt baptizati a Joanne, non tenebantur iterum baptizari ; sed talis modus arguendi non valet nisi in causis praecisis.
Ad primum principale patet ex jam dictis.
Ad aliud, cum dicitur quod illud quod est praetermissum, debet caute suppleri, dico quod illa regula non est vera, quando non potest suppleri alio praetermisso, sicut patet de ordinatis per saltum, quia character ordinis sacerdotalis potest imprimi, etsi non praefuisset Diaconatus. Sed in proposito, quod fuit praetermissum, non potuit suppleri, quia nihil erat factum, et universaliter quando aliquid est praetermissum, sine quo nihil potest fieri de effectu principali, non est ibi aliquid supplendum, sed totum inchoandum, nec tamen ibi aliquid iteratur, quia nihil ejus praefuit factum.