7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Alma mater Anna, gaude,
Tibi multa digna laude
Inerant ex filia,
Eamque dum fit mater Dei,
Te monstrat, quia sis ei,
O felix prosapia,
Cuius germen virga Iesse,
Qua suscepit matre esse
Dei sapientia.
In N octurno.
Super Psalmos.
A. O quam pulchra propagine
Praefulsit Annac filia,
Deus dum carnis tegmine
Homo fulsit ex Maria.
In Laudibus.
Super Psalmos.
A. O quam dulcis divinitas
Se in Christo exhibuit,
Fecunda dum virginitas
Huic servi formam induit.
Ad Benedictus.
A. O quam felici gaudio,
Anna, gaudes cum filia,
Eius dum dulci filio
Iam finieris in gloria.
In 2. Vesp eris.
Ad Magnificat.
A. Exsultet in gaudio
Spiritus Mariae
Dulci natalitio
Matris Annae piae;
Felix Anna tali prole,
De qua orto Christus sole
Fit nostra redemptio.