7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
A d Matutinum,
Invitatorium.
Adsunt Annae
grata sollemnia,
Laude dulcisona
plaudat ecclesia.
In 1. Nocturno.
Responsoria.
2. Gor dis ac vocis iubilo
Pangamus laudes Domino,
Annae festum cum gaudio
Praesens celebret contio.
V. Suscipe devotae
praeconia, Christe, catervae.
3. Clausit vas Anna,
clausit quod fertile manna,
Vas Ioachim gignit,
quod caelicus ignis inignit,
V. Vas Ioachim finxit,
Domini quod dextera pinxit.
In 2 Nocturno.
Responsoria.
2. Gignit humus spinam
stirps Iudaegerminat Annam,
Spina parit florem,
sic parturit Anna Mariam,
V. Ut geminata reis
sint patrocinia nobis.
3. Fulget lux celebris,
qua transit Anna sacrata,
Deliciis crebris
fruitur quae pace beata,
Natam quam tenere
laetari matris honore
V. Qui dubitat temere,
cesset laus eius ab ore.
In 3. Nocturno.
R esponsoria.
2, Auster dat imbrem,
ventum repulit glacialem,
Coniugis opprobrium
Ioachim delevit in aevum,
V. Contra spem sobolis
dum gignit aroma pudoris.
3. Plebs sitit Hebraea,
populo dat pocula petra,
Bis Moysi virga
confestim paruit icta,
Languidus orbis eget
nec quis medicamina praebet,
V. Donec ventre piam
sterilis parit Anna Mariam,
De qua fons crevit,
quo genus omne bibit.