REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Assignatur Baptismi definitio, et illa data a Magistro, scilicet, Baptismus est Unctio corporis exterior, lacta sub forma verborum praeeripta, est bene data, et explicatur.
Ad istam quaestionem respondeo ex praedictis in definitione Sacramenti in communi ; ibi enim dictum est Sacramentum per se includere relationem signi, et connotare unum sensibile, vel plura sensibilia, sive sint unius sensus, sive plurium pro fundamento ; ergo sicut Sacramentum in communi dicit talem relationem in communi, et connotat tale fundamentum, ita speciale Sacramentum, ut Baptismus, dicit specialem relationem signi cum eisdem differentiis in speciali, et determinato correlativo et speciali, ut dicatur esse signum efficax ordinans hominem ad salutem exprimendo ista, quae pertinent per se ad ejus rationem et definitionem.
Dico quod Baptismus est ablutio exterior, facta in aqua, hominis non inviti, ab alio abluente, et simul cum intentione debita, et certis verbis totam Trinitatem invocante, efficienter signans ex institutione divina ablutionem animae interiorem a peccato. Istae partes patebunt per proprias et singulas quaestiones de Baptismo. Cum enim ultimo dicitur, quod efficienter signat ablutionem a peccato, ibi tangitur suum proprium correlativum, et proprius effectus hujus Sacramenti ; cum vero dicitur quod est ablutio facta in aqua ,exprimitur materia hujus Sacramenti, et forma cum certis verbis invocante Trinitatem. Susceptivum tangitur cum dicitur, hominis non inviti ; minister cum dicitur, ab aliquo abluente. Est ergo completa haec definitio Baptismi ex proprio correlativo et fundamento, et omnibus aliis requisitis, ut materia et forma et ministro, quae aliquo modo se tenent ex parte fundamenti, quae non ita proprie dicitur definitio, sicut illa, quae est quidditatis extra animam, sed sicut sermo quidditativus rei intra animam. Sacramentum enim est signum formaliter, et relatio rationis, et refertur ad invisibilem gratiam, ut correlativum et signatum. De forma autem Baptismi, et de ejus institutione, et etiam de ejus effectu in suo correlativo habetur in aliis quaestionibus hujus distinctionis ; de suscipiente autem habetur distinct. 4. ubi de isto quaeretur ; de ministro vero, a quo debeat conferri, dist. 5. ubi de hoc tangetur, et illa quae pertinent ad dispositionem ejus declarabunturin tribus distinctionibus sequentibus.
Quantum ergo ad definitionem Magistri, de qua quaeritur, dico quod i est bona, si suppleantur et explicentur illa quae in ipsa continentur, quia tunc est eadem cum praedicta. Nam cum dicit quod est ablutio exterior facta in aqua, tangit materiam hujus Sacramenti ; cum vero dicitur quod est ablutio, non cujuscumque, sed corporis, tangitur susceptivum hujus Sacramenti, et datur intelligi ablutio corporis hominis non inviti, quia non corporis asini, vel bovis, quia ablutio non fit nisi aliquo abluente ; ideo consequenter dat intelligere ministrum hujus Sacramenti. Per hoc autem quod dicit sub forma verborum, etc. exprimit formam hujus Sacramenti, et ita addendo quod addidi, habetur completa ejus definitio.
Ad argumentum in contrarium, dico quod in artificialibus materia est tota substantia rei, et ideo in artificialibus non solum praedicatur materia de toto artificiato in concreto, sed etiam in abstracto ; statua enim non solum est aes, sed aenea, domus non solum est lignum, sed lignea ; ideo cum Sacramentum sit sicut artificiale, quia est signum ad placitum, et non naturale, potest dici esse sua materia, ut quod sit ablutio facta in aqua. Potest etiam dici, quod Baptismus non tantum est ablutio corporis in aqua, sed cum debita forma verborum, et aliis conditionibus superius requisitis, expressis, et ubi totum non est unum, nisi virtute ordinis, sufficit quod partes ejus exprimentes quidditatem illius, sicut totum habet quidditatem, quod habeant tantum unitatem ordinis, sicut est in proposito de materia et forma hujus Sacramenti.