Ad tertium sic proceditur. Videtur quod filius dei carnem non assumpserit. Galat. 5, 17: caro concupiscit adversus spiritum. Sed in christo talis pugna non fuit. Ergo ipse veram carnem non habuit.
Praeterea, in carne tantum est similitudo vestigii. Sed similitudo vestigii tantum non sufficit ad assumptibilitatem, ut supra, art. 1, in corp., dictum est. Ergo caro assumptibilis non fuit.
Praeterea, major est gratia unionis quam gratia fruitionis. Sed caro nullo modo potest conjungi deo per fruitionem. Ergo non potest conjungi per unionem.
Sed contra, ad Hebr. 2, 16: semen Abrahae apprehendit; et Rom. 1, 3: factus est ei ex semine David secundum carnem. Sed semen non pertinet ad animam, sed ad carnem. Ergo filius dei in humana natura non solum animam, sed etiam carnem assumpsit.
Praeterea, homo non nascitur ex homine nisi per traductionem carnis. Sed christus non solum dicitur homo, immo etiam filius hominis, non nisi quia de virgine natus est. Ergo assumpsit carnem in humana natura.