REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Docet aquam esse materiam Baptismi sumendo materiam pro parte minus principali fundamenti relationis, qua constituitur Baptismus, ut dictum est de forma quaest. praeced. Requiritur quod sit aqua naturalis, quia haec sola est absolute aqua.,Explicat optime quaenam impuritas impedit, ne sit materia. Proxima autem materia est ablutio per aquam. Vide Florent. in decreto Eug. et Trident. ss. 7. cap. 2. etc. firmiter, de summa Trinitate.
In ista quaestione distinguo de materia, sicut prius distinxi de forma. Materia uno modo accipitur proprie, prout est proprium susceptivum formae, et sic aqua non est proprie materia Baptismi, quia non recipit in se formam Baptismi, quia verba non sunt in aqua. Alio modo accipitur materia appropriate, sicut forma prius accipiebatur appropriate, comparando eam ad aliam partem compositi, et sic verba ista, ego te baptizo, possunt dici forma aquae, ut materiae, quia in omnibus concurrentibus ad aliquod tertium constituendum,unum concurrit ut principale et forma, aliud ut minus principale et materia. Cum ergo aqua et verba sic concurrant ad constitutionem Baptismi, et ablutionem corporis exteriorem, quae est Sacramentum, sequitur quod unum istorum est principale respectu tertii, et aliud minus principale, et per consequens unum esse materiam respectu alterius, quia in omnibus compositis et constitutis ex partibus unum habet rationem materiae, et aliud habet rationem formae, et verba non possunt esse materia respectu aquae in ablutione Sacramenti ; sed aqua est materia respectu verborum, et materia Baptismi remota, quia per appropriationem tantum, sed materia Baptismi propinqua est ablutio in aqua facta cum verbis, et applicatio verborum ad elementum, quod essentialiter est signum invisibilis gratiae et ablutionis animae interioris, et non aqua tantum, sicut dixit Bernardus Glossator, propter quod prohibuit istam aquam permitti bibi ab asino, ne asinus biberet Sacramentum. Sed hoc nimis est Bernardice dictum, quia ista aqua non est tantum Sacramentum Baptismi, nec materia proxima gratiae invisibilis et ablutionis interioris, quia tunc omnis aqua esset Sacramentum, et materia proxima Baptismi, et illius effectus invisibilis. Sed proxima materia est ablutio exterior cum verbis, ut dictum est.
Sed quare magis placuit Christo instituere hoc Sacramentum fieri in aqua quam in alio liquore, ut in oleo vel vino. Sunt multae et apertae congruentiae, aqua est frigida, fluida, lucida, necessaria, et communis ; et hae omnes proprietates conveniunt illi humori, in quo debet fieri Baptismus, qui est ad reprimendum aestum concupiscentiae, ad flectendum rigorem inobedientiae, ad illustrandum per claritatem fidei, ad introducendum in viam salutis. Et hoc est commune omnibus, sicut lex ista, cujus hoc Sacramentum est imitativum, communis est omnibus ad salutem.
Solummodo de ista quaestione videndum est, quae sit aqua naturalis ? Ad quod dico, quod omnis aqua, quae producta est in esse naturali ab agente naturali per naturam,est aqua naturalis ; multa enim humida sunt producta in esse per partem, ut puta per distillationem et ignem, auxilio naturae, quae non sunt verae aquae in specie aquae, ut elementum aquae. Possibile est tamen mixtum naturale, sive per modum naturae resolvi in elementa naturalia, et ita in aquam et ignem, ut pura sunt, activo et passivo convenienter approximatis, et hoc activo agente per media determinata secundum processum determinatum ordinatum a natura, quia non statim resolvitur mixtum in elementa actione agentis, sed oportet ipsum prius transire secundum media omnia, quae requiruntur in processu naturae ad inductionem formae elementaris, quae est finis istius processus naturae. Unde secundum Philosophum 8. Metaph. text. 14. ex aceto non fit statim et immediate vinum, sed oportet prius transire per omnia media determinata, quae sunt requisita per naturam ad formam aceti, antequam inducatur forma aceti, ut oportet prius resolvi acetum in terram, et in materiam primam, et post in vitem, et post in uvam, et sic de aliis. Unde tota natura universi non produceret unam guttam aquae de omnibus lignis universi, praetermisso isto ordine agendi per media determinata ex natura ; et ideo mentiuntur Alchymistae, qui dicunt se producere aquam veram ex silice, ut elementum, quia non agunt per media determinata ex natura, quibus tantum, et non aliter nata est aqua naturaliter generari ex mixto, quia statim per ignem resolvunt mixtum in illum humorem, qui non est aqua in specie aquae, sed aliquis alius liquor, differens specie ab aqua. Nec etiam utuntur convenienti activo, quia non utuntur ut in pluribus, nisi igne ad omnia quae agunt secundum illam artem, qui non videtur conveniens actioni respectu generationis aquae naturalis, quia unum elementum non videtur posse producere aliud per naturam, etenim sicut sunt impermixta in esse, ita in agendo, maxime ordine naturali praetermisso. Solus ergo auctor naturae Deus, qui non ligatur ad processum et ad ordinem ejus, sed est super ipsam, quia fecit ipsam voluntarie, potest illum ordinem non observare, et ideo ipse potest solum immediate ex mixto facere aquam naturalem, sicut fecit ipsam et omnia alia elementa ex nihilo ; et ideo humor productus per artem Alchimiae, non est aqua pura, sed alius liquor, quia licet habeat aliquas qualitates similes qualitatibus aquae naturalis, plures tamen habet dissimiles quam similes ; nam quaedam sunt effective calidae, quaedam siccae, quae sunt qualitates propriae talis liquoris consequentes naturam speciei illius, quae nullo modo conveniunt cum aqua naturali, sicut dicunt medici, et bene, quod licet aliquae herbae conveniunt in multis qualitatibus, una tamen sanat a tali infirmitate, et non alia, per qualitatem sibi propriam, quae est a tota specie, id est, quae naturaliter consequitur propriam speciem illius.
Ad hoc autem quod aliqua essent ejusdem speciei, oportet ea convenire in omnibus qualitatibus illius speciei, et ita patet quod aqua artificialis, ut aqua rosacea, vel aliqua alia aqua distillata, non est ejusdem speciei cum aqua naturali, quia aqua naturalis est illa quae producitur ab agente naturali, et per media determinata, et quod nullum agens naturale posset illam aliter ex mixto producere quocumque adjutorio naturae, nec adjutorio daemonum, vel aliorum Angelorum. Quod enim magi Pharaonis produxerunt ex aqua illa ranas quasi subito, et quod multa mirabilia modo fiunt praeter communem cursum et ordinem consuetum, hoc non fit miraculose, nec praeter processum naturae, quia omnes Daemones Inferni non facerent unum miraculum ; sed hoc fit secundum determinatum ordinem naturae jungendo convenientia activa passivis citius quam aliqua creatura inferior faceret. Ipsi enim ditati naturalibus suis eo pervenerunt ut intelligerent per quae activa possunt tales effectus produci, et ideo jungendo illa illis, effectus evenit naturalis, et ita Daemones jungendo aquis aliquibus propria activa respectu ranarum fiendarum, statim faciebant illa ranas ex aquis naturaliter, et non virtute propria nisi isto modo.
Dico ergo quod aqua pura est tantum conveniens materia Baptismi, quae non habet mixtionem cum alio.
Sed mixtionem fieri, potest intelligi dupliciter: Uno modo, quod ex mixtionibus fiat aliquod tertium per se unum, sive sit perfecte mixtum, et in termino mixtionis, ut sunt composita corpora ex quatuor elementis, vel imperfecte mixtum, et in via ad perfectam mixtionem, cujusmodi sunt impressiones grandinis et nivis ; et aqua, sive sic, sive sic mixta cum aliis, non est materia Baptismi, dum est in tali composito, quia partes miscibilium non sunt in mixto, nisi in potentia ; unde per nivem, dum est sic mixtum,nec per grandinem, antequam resolvatur in elementum aquae, non potest fieri Baptismus.
Alio modo potest intelligi mixtio non proprie, sed per appositionem vel juxtapositionem partium, quae non apparet tantum juxtapositio partium, sed etiam mixtio quaedam, sicut est in juxtapositione partium liquidorum, ut aquae et vini, vel aquae et olei, vel solidorum cum liquidis, ut salis cum aqua, vel glaciei cum aqua, in quarum utraque juxtapositione partium semper manet aqua actualiter in propria specie Et de ista juxtapositione partium adhuc distinguo, quia vel ista juxtapositio partium prohibet vim abluendi, sicut est in aqua ita spissata cum pasta, vel siliqua, vel terra faetida ut luto, quod non apparet puritas. Et sic dico quod non est conveniens materia Baptismi, quia Baptismus est Sacramentum, et ablutio exterior, quae est signum talis effectus invisibilis, ut ablutionis animae interioris.
Unde per aquam impressam Iulo non fit materia Baptismi, quia non ablueret corpus, nec esset verum signum ablutionis interioris intinctio corporis in tali aqua.
Si autem talis juxtapositio partium non impediat vim abluendi, sicut est aqua maris conjuncta multis vaporibus terrestribus, et aqua communis, qua nunc communiter utuntur homines, sic potest esse materia conveniens Baptismi.
Quae autem aqua retinet suam speciem, et quae non, in juxtapositione partium pertinet ad naturalem scire. De quibus autem juxtapositis patet eorum mixtio, et per consequens non sunt materia debita Baptismi, sicut urina digesta, quae est colatura sanguinis. De quibusdam autem aquis dubium est si conservent et retineant suam speciem, ut in lixivio et in cerevisia. De cerevisia autem dicit unus Doctor, quod quia habet vim nutriendi, quod non habet simplex elementum, ideo ibi aqua non tenet suam speciem. Sed haec ratio non concludit, quia quantumcumque salvetur species aquae, dum bladum jacuit in ipsa, adhuc nutriet ratione substantiae bladi admixti, vel appositi. De aliis aquis dubium est.
Sed de omnibus, quae pertinent ad materiam istam pono tres regulas: Prima est, quod in omnibus possibilibus via tutior eligatur, unde nullus baptizet in aliquo liquore, de quo dubitat an sit pura aqua, si adsit possibilitas ad habendum aquam puram in specie aquae. Secunda regula est, quod si possibilitas non est ad habendum materiam convenientem alicujus Sacramenti, via propinquior viae certae, quantum possumus probabiliter judicare, eligatur. Tertia regula, si via propinquior viae non potest haberi, fiat quod licite fieri potest, et reliquum omissum est caute supplendum, ut si aliquis dubitet se esse baptizatum, baptizetur sub conditione sic, si es baptizatus,non te baptizo ; sed si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris,et Filii, et Spiritus sancti.
Ad argumenta.Ad primum principale, dico quod illa non est aqua naturalis. Et cum dicitur, accidentia sunt similia, dico quod accidentia possunt esse convenientia, et tamen illa quorum sunt specie differentia, ut aer et aqua, sunt perspicua, et tamen in aliis sunt differentia, sic aqua artificialis et naturalis. Unde sicut dicunt medici, quod hoc habet talem virtutem a tota specie, bene est dictum, quia una est forma specifica, et ipsam consequitur talis qualitas, et sic qualitas propria consequens formam specificam hujus aquae et illius, est alia et alia.
Ad aliud, dico quod aqua stillata est purior secundum sensum, quia aqua qua utimur, est mixtum secundum sensum, licet ibi sit juxtapositio, quae non percipitur.
Ad aliud, concedo quod aqua naturalis potest separari a mixto, et alia miscibilia, sed non est adhuc talis ars adinventa. Sed Diabolus potest addere talia activa passivis, quae possunt extrahere aquam per debita media, sicut docuit magos Pharaonis. Nescio autem si sic fecerunt Alconomi pactum cum Daemonibus, tamen et si fecissent, adhuc non causarent aquam, nisi per media debita, cum tamen ipsi agunt praecipue per ignem.
Ad aliud, dico quod Innocentius
Papa dixit quod exivit vera aqua de latere Christi, et hoc probat, quia qui vidit, testimonium perhibuit ; et si phlegma vidisset, de illo testimonium perhibuisset, sive tamen hoc fuisset naturaliter, sive miraculose nescit.
Ad aliud, dico quod mixtio secundum sensum, quae est in aqua, qua communiter utimur, non impedit vim abluendi, et ideo satis est pura, ut sit materia Baptismi.