Ulterius. Videtur quod carnem assumpserit, et non animam. Joan. 1, 14: verbum caro factum est.
Non autem per conversionem in carnem, sed per assumptionem carnis. Ergo solam carnem assumpsisse videtur.
Praeterea, corpus non indiget ut uniatur sibi anima, nisi ad hoc ut per ipsam vivificetur. Sed ad hoc quod corpus vivificetur, sufficit quod corpori vivificabili principium vitae uniatur. Cum ergo deus, qui est principium vitae, corpus sibi univerit, videtur quod unio corporis ad animam superflua fuisset.
Praeterea, habito aliquo quod est sufficiens operationis principium, non requiritur ad eamdem operationem aliud principium; sicut ad illuminationem aeris, qui illuminatur lumine solis, non requiritur lumen candelae. Sed christus per intellectum divinum sibi unitum sufficienter omnia cognoscere poterat. Ergo non requirebatur anima cognoscitiva et intellectiva ad unionem illam.
Sed contra, christus curavit naturam nostram per hoc quod eam assumpsit. Sed principaliter venit ad curandum animas. Ergo animam assumpsit.
Praeterea, mors corporalis non est nisi per separationem corporis a principio vitae. Si ergo in christo non fuisset aliud principium vitae quam ipsa deitas, cum caro a divinitate nunquam fuerit separata, nunquam christus fuisset mortuus: quod expresse contradicit Scripturae.
Praeterea, sequeretur quod deus esset immediatus motor corporis christi, si anima caruisset; et sic nunquam christus fuisset fatigatus ex itinere, ut dicitur joan. 4, cum fatigatio non accidat nisi ex debilitate virtutis moventis.