7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesp eris.
Antiphonae.
1. Fulget dies laetitiae,
Qua virgo Apollonia
Olympum scandit gloriae,
Nova crepant praeconia.
2, Aether gaudens citharizat,
Promit odas dulcedinis,
Oosmus plaudit, tympanizat
Ad decus huius virginis.
3. Haec est enim, quae nescivit
Thorum in delicti sorde,
Carnis luem, en, sopivit
Insons mente, casta corde.
4. Oleum quippe caritatis
Sua lampade gessit satis,
Quod ubertim effudit gratis
In iuvamen proximatis.
5. Tua nobis patrocinia
Adsint, clemens Apollonia,
Ne hostium victi fraudibus
A tuis cessemus laudibus.
R. Christum laudemus
immensi bravii,
Qui electam
sponsam Apolloniam
Per trophaeum
vectavit martyrii
In sanctorum
triumphantem curiam ;
V. Margaritis vernantibus
Et coronis stellantibus
Ornavit eam mirifice.
Ad Magnificat.
A. O castitatis lilium,
Rosa vernans caritatis,
O virtutis solsequium,
Oliva suavitatis,
Pro tuis funde famulis
Preces supplex verbigenae,
Ut hostis ruptis vinculis
Tibi serviant serene.
In 2. Vesperis.
Antiphonae.
1. Iucundare, Apollonia,
Signorum clara virtutibus,
Agonista Christi praevia,
Tortorum non cedens ictibus.
2. Vicisti mundum huncmalignum,
Vicisti daemonem temptantem,
Cor gerens castum, Deo dignum,
Vicisti carnem petulantem.
3. Nos tua protegant merita
Ab hoste, carne et saeculo,
Culparum deplanent debita,
Omni succurrant periculo.
4. Digna laude, martyr grata,
Alma virgo, expers doli.
Per te via certa, rata
Panditur in arcem poli.
5. Tua prece nos confortare
Dignare, Christi pugil fortis,
Et in virtute roborare,
Ne ruamus agone mortis,
Te iuvante evadamus,
Lapsi per te resurgamus.
R. Gaude, quae in terris posita
Deum in throno maiestatis
Vidisti, puella inclita,
Caelo aperto claritatis ;
Gaude, quia tua passio
Victoriosa, grata
Angelo caelesti nuntio
Tibi exstat praenuntiata;
V. Annulo suo te
Christus subarrhavit,
Et sponsam praecaram
sibi sociavit.
Ad Magnificat.
A. O virgo, germine nobilis
Et morum virtute clara,
Exemplis facta es humilis
Christi ancillula cara,
Te serto immarcessibili
Digne Deus subliraavit
Et mercede infinibili
Electam remuneravit,
Nos tuarum virtute precum
Trabe super sidera tecum.
Alia Antiphona.
Virgo Christi egregia
Pro nobis, Apollonia,
Funde preces ad Dominum,
Ne pro reatu criminum
Vexemur morbo dentium.