REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Parvulos esse baptizandos est de fide contra Pelag. ita Doctores citati pro quaest. I. Ad secundam quaestionem, de fide est parvulos recipere effectum Baptismi, et gratiam. Ita OD. citati et Concilia.
Ad primam quaestionem, dico quod error Pelagii erat, quod in parvulis non erat peccatum originale, et per consequens quod non sunt necessario baptizandi, cujus errorem improbat Magister distinct. 30. libri 2. Et ideo hoc fugiens dico oppositum, quod quia contrahunt peccatum originale a parentibus secundum Scripturam, sicut in lege veteri fuit Circumcisio remedium contra illud peccatum, ita modo Baptismus.
Ad primum in oppositum, dico quod peccatum originale est voluntarium, non in contrahente illud, sed in primo parente, qui peccavit peccato actuali, quod nobis est originale ab eo ortum ; ipse enim in principio non tantum accepit gratiam pro se, sed etiam pro omnibus aliis, qui nati essent ex eo per naturalem propagationem ex semine, et ideo ipso peccante omnes facti sunt filii mortis, et praeceptorum Dei transgressores, et sic in ipso omnes peccaverunt, sicut dicitur in 2. libro dist. 30.
Ad illud Matth. 2. qui non crediderit, etc. intelligitur de adultis ; patet per praecedens, cum dicitur, qui vero crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Baptizari credendo non est nisi adulti. Aliter potest dici, quod qui non crediderit, nec actu, nec habitu, nec in se, nec in alio, condemnabitur, ut qui nec confessionem fidei per actum interiorem, nec exteriorem, nec habitum fidei sui, vel parentum habuerit, quia sine fide, sic vel sic, impossibile est placere Deo.
Ad secundam quaestionem, dicendum quod tantum creditum est, et non potest naturali ratione ostendi, parvulum per Baptismum recipere gratiam, sicut nec probari potest aliqua ratione naturali aliquem habitum supernaturalem inesse animae, nec per effectum generalem, nec specialem, quem quis experitur in se, vel alius in eo. Unde tantum creditum est per Baptismum peccatum originale dimitti, et per Baptismum gratiam conferri, nec potest naturali ratione declarari. Persuasio tamen ad hoc est talis : Deus statuit nulli offensam remittere, nisi quem acceptat ad vitam aeternam, et ideo nullum modo sibi reconciliat, ei dimittendo peccatum, nisi justificando et conferendo gratiam ; nulli autem confert gratiam, nisi cui infundit fidem et gratiam ; statuit autem cuilibet baptizato dare gratiam, nisi sit actualiter indispositus; indispositio autem in parvulo non potest esse ; ergo labes peccati originalis tollitur per Baptismum ; ergo confertur gratia et effectus Baptismi.
Ad primam rationem, dico quod fides infunditur. Et ad probationem, cum dicis, parvulus baptizatus perveniens ad aetatem adultam, et ad usum rationis, non magis exit in actum credendi, quam non baptizatus ; habitu autem potest quilibet uti cum vult. Dico quod nec habitus naturalis, nec supernaturalis est tota causa intellectionis, sive sufficiens principium intelligendi illud ad quod inclinat talis habitus naturalis, quia sive ponatur propter actum intelligendi, speciem intelligibilem necessario requiri, sive phantasma, adhuc ista non possunt in actum intelligendi, nisi objectum intelligibile moveat ad istum actum ; ergo nec habitus sufficit sine istis et objecto. Eodem modo de habitu supernaturali et infuso, ad hoc quod aliquis assentiatur objecto fidei, non sufficit habitus inclinans ad tale objectum, sed requiritur intelligibile illud praesentari intellectui, et aliud inclinans per informationem et doctrinam ad assentiendum objecto fidei. Habitus ergo fidei nonnihil facit, imo multa facit, cum habuerit alia quae requiruntur, quia cum illis potest cooperari ad actum credendi cum vult, et ita potest illo uti cum voluerit, additis aliis requisitis. Qualiter autem cooperatur ad actum, sive ad modum actus, sive ad substantiam actus, dicitur in lib. 2. inmateria de habitibus .
Ad aliam confirmationem, cum dicitur quod intellectus potest Geometricare, et intelligere conclusiones Geometriae occurrentibus phantasmatibus earum, ergo et similiter de credentibus.
Dico quod non est simile hinc et inde, quia intellectus solum in lumine naturali, sine quocumque alio habitu supernaturali, sive infuso, potest intelligere conclusione Geometriae, quia potest apprehendere terminos, et videre necessariam habitudinem eorum, quia habitus ex quo generatur ex actibus, sequitur necessario notitiam terminorum principii et illationis necessariae conclusionis, quae est evidens ex se, ideo habitus iste non est necessarius omnino, quia termini naturaliter includunt principii notitiam, et eam ostendunt intellectui naturaliter. Illatio autem conclusionis ex principio omnibus est evidens. Primo ergo lumine naturali intellectus potest acquirere notitiam conclusionum cum habitu et sine habitu ; sed termini articulorum fidei, ut hujus : Deus est trinus, non ostendunt talem evidentiam hujus complexionis ; imo vero oppositum ostendunt, nisi homo aliter elevetur, et quantumcumque infundatur habitus fidei ad credendum, nisi occurrat aliud inclinans intellectum ad assentiendum, hic non eliciet actum credendi circa istud.
Ad tertiam confirmationem, dico quod puer baptizatus aliter se habet ad actum credendi, cum pervenit ad usum liberi arbitrii, quam non baptizatus, quia caeteris paribus, et omnibus necessariis concurrentibus, certius, vel melius, vel facilius, vel aliquo alio modo aliter crederet quam alius. Si dicas unde probatur istud ? Respondeo, hic jam dixi quod non potest habitus supernaturalis probari inesse per aliquem actum ejus ; credo tamen fidem cooperari ad actum credendi, sicut credo ipsum inesse. Ad quid autem oporteat fidem ponere in homine,dicetur in tertio .
Ad aliud argumentum dicitur quod prius conjungitur per fidem parentum, quam per fidem propriam. Contra, pono quod omnes in Ecclesia parentes sint haeretici, et etiam ipse baptizans, dummodo tamen in actu illo intendat facere quod Ecclesia facit, et quod Christus instituit, adhuc baptizatus recipit gratiam ; per quid ergo conjungitur? Dico quod passio Christi est meritoria causa primae gratiae in parvulis, et conjunctionis eorum ad Deum, et ideo ante primam gratiam non oportet quaerere priorem conjunctionis causam, nec actum, nec habitum, nec aliquid aliud in ratione conjungendi, nisi passionem Christi tanquam causam meritoriam cujuslibet conjunctionis primae.