REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Rejecta ratione aliorum, resolvit puerum in utero non posse baptizari, quia non potest aqua tangi ; si tamen caput apparuerit, baptizari potest ; si vero pars minus principalis apparuerit, baptizandus est, sed postea, si supervixerit, sub conditione rebaptizandus, ut habet Doctor hic in scripto Anglicano, ubi etiam ait puerum de ponte dejectum in aquam non esse baptizatum ; quod tenent Ricbard. hic art. 4. quaest. 2. Palud. d. 6. quaest. I. art. 3. Mars. 4. quaest. 4. art. 4. dub 8. Solo dist. 3. quaest. unic. art. 8. tin. Sylvest. verbo Baptismus 4 sig. 10. et 5. sig. I. Ang. et summistae ibi. Ratio esse potest, quia talis projectio non censetur lotio ; similiter infra d q. 3. ait Doctor non licere sic puerum projicere, neque puerum baptizari. Sententia contraria Cajetani merito ab omnibus reprehenditur. Vide infra Scholium 4. d. 5. q. 3.
Ad tertiam quaestionem, dicitur quod parvulus non potest baptizari in utero matris suae, quia sic est conjunctus causae suae corruptionis ; sed conjunctum causae corruptivae non potest mundari dum illi conjungitur, ergo, etc.
Contra, si isto modo caro infecta inficit animam, caro matris non est causa corruptionis peccati originalis in parvulo, nisi mediata ; caro autem parvuli est causa immediata istius corruptionis, quia anima cum statim animat eam, inficitur et contrahit peccatum illud ex ea ; extra autem uterum matris conjungitur anima parvuli suae carni; ergo si parvuli non possunt baptizari, quia conjunguntur causae corruptionis suae, cum sic conjungantur illi causae extra ventrem suae matris, nunquam possent parvuli baptizari.
Item, si sit puer in utero matris, potest baptizari Baptismo sanguinis ; ergo similiter Baptismo fluminis facto in aqua. Antecedens patet, quia si mater pro fide interficiatur, eodem modo moreretur pars ejus, quae est in ipsa, sicut ipsa, et ita pars ejus, quae est in utero ejus, ac si esset extra. Non autem videtur verum quod si moreretur pro fide extra, damnetur: ergo,etc.
Item, per istam causam nullus potest baptizari in utero matris suae; ergo nullus potest sanctificari in utero matris ; consequens est falsum de Virgine matre Dei, de Joanne et Jeremia, et Anna. Consequentia patet, quia ubi est eadem causa, ibi est idem effectus.
Item, licet parvulus in utero matris suae non distinguatur localiter ab ea, tamen distinguitur personaliter ab ea, quia habet aliud corpus, et aliam animam ; sed personae alietas sufficit ad hoc ut ipsum per se et distincte recipiat peccatum ; ergo non obstante conjunctione locali ad causam suae corruptionis, potest sufficienter baptizari.
Respondeo ergo, quod puer in utero, et non natus, aut secundum aliquam partem ejus est extra uterum, aut secundum nullam. Si secundum nullam partem ejus, dico quod non potest baptizari ; et ratio est, quia Baptismus est materialiter ablutio corporis exterior, et ideo oportet baptizatum necessario ablutum esse, et tangi aqua, aliter non esset Baptismus. Unde si puer involveretur in corio, et immergeretur in puteo, puer non esset baptizatus, quia non est ablutus, et per consequens Baptismus non esset verum signum, et signatum quod signat, est ablutio animae interior, et per gratiam invisibilem ; et ideo si signum non sit ablutio corporis exterior per applicationem aquae ad corpus, est signum falsum, quod est inconveniens. Si autem aliqua pars pueri nondum nati appareat extra, aut illa pars sic extra apparens est pars principalis, aut minus principalis, ut pes vel manus. Si principalis pars, ut caput, sic illa parte baptizata simpliciter baptizatur, nec est iterum rebaptizandus, quia in illa parte sunt omnes sensus humani, et per consequens quasi totus homo ; si vero pars illa sit minus principalis,
et immineat periculum, baptizandus est secundum illam partem, et supponendum est misericordiam Dei supplere quod defuit, nec est baptizandus postea plene natus, nisi sub conditione.
Ad primam rationem dico, concedendo quod donum Dei est perfectius, et quod Deus potest animam sanctificare et mundare a peccato ; sed non potest ipsam mundare a peccato per Baptismum, quia adhuc non est capax ablutionis fiendae in aqua, quae necessario requiritur ad Baptismum.
Ad aliud de manumissione, patet quod puer in utero matris non habet distinctam servitutem a matre respectu dominii temporalis ; et ideo manumissio unius est manumissio alterius ; quia tamen distinguitur a matre personaliter, ideo habet distinctionem sufficientem ad distincte recipiendum et contrahendum peccatum originale sicut mater.
Ad aliud, concedo quod si arbor sancta, similiter fructus ejus est sanctus, inquantum est aliquid corporis, non inquantum distinguitur. Unde non sequitur, si fructus sit dulcis et mollis, ergo similiter et arbor, quia radix et arbor possunt esse durae, fructu existente molli. Nunc autem parvulus sufficienter distinguitur a matre ad hoc, ut sit subjectum peccati, quia personaliter distinguitur ab ea, et ideo non sequitur quodsi ipsa mundaretur, quod similiter ipse sit mundus.