REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum : Adultus, qui nunquam est usus ratione, baptizandus est sicut parvuli. Secundum : Si aliquando usum rationis habuit, et nunc non habet, speratur tamen quod habebit, expectandum est lucidum intervallum. Tertium : Si ante privationem usus rationis dissensit, nihil accipit si in amentia baptizetur, secus si ante voluit. Quartum(contra ?iteram) :Si negative se habuit tempore usus rationis, nec constat voluisse, aut noluisse, baptizandus est. Quintum : Actualiter distractus valide baptizatur, quia sufficit virtualis intentio. Vide Doct.disl. 6. quaest. 4. de triplici intentione, et 2. dist. 41.requiri autem aliquam intentionem.habetur ex cap. Majores, de bapt. et Araus. I.cap. 12. et Carthag. III. cap. 34. Unde Cajet, 3. part. quaest. 68. art. 7. recte.reprehenditur, quod nullum baptizati consensum requiri dicat. Sextum : Baptismus datus simpliciter invito non tenet, secus si ex metu accipiatur.
Respondeo ad quaestionem, distinguendo ex parte utriusque termini positi in quaestione, et ex parte adulti, et ex parte consensus ejus. Nam adultus aut est talis, quod non utitur ratione, nec aliquando usus est ; aut est talis, quod non utitur ratione, aliquando tamen usus est, et habet lucida intervalla; aut actualiter utitur ratione. Si non utitur ratione, nec unquam utatur ea, tunc judicandum est de tali, sicut de parvulo, quod scilicet recipit Sacramentum et rem Sacramenti ; si enim furiosus vel stultus a principio nativitatis suae cogitur ad Baptismum, recipit Baptismum, quia in eo non invenitur obex contrariae voluntatis.
Sed estne talis baptizandus ? multa enim fiunt, quae non licent. Respondeo, si de tali sit spes sanitatis aliquando recuperandae, vel si aliquando habeat lucida intervalla et usum rationis, expectandum est usque ad illud tempus quo utitur ratione propter reverentiam Sacramenti; et ideo baptizans talem, dum in eo modo fuerit, si spes sit de ejus convalescentia aliquando, peccat, quia administranda sunt Sacramenta cum reverentia debita ne vilescant. Si autem per certa indicia non sit spes de sanitate ejus, nec de usu rationis aliquando habendo, tunc potest licite baptizari, sicut et parvulus, quia nulli praecludit Deus viam ad salutem.
De alio membro, ut de illo qui non utitur ratione, aliquando tamen usus est, ut est dormiens, vel furens, dico quod talis est non consentiens et non dissentiens. Non consentire enim dicitur dupliciter, uno modo pure negative, ut quando voluntas non est in actu suo respectu alicujus ; alio modo accipitur contrarie pro dissentire. Non consentiens primo modo, ut in dormiente, vel amente, non magis invenitur obex contrariae voluntatis quam in parvulo. Non consentiens autem secundo modo, id est, dissentiens, potest intelligi dupliciter, vel actualiter, vel habitualiter ; dissentiens autem actualiter non habet locum in proposito, quia non utens ratione potest dissentire actualiter ; si autem accipitur dissentire habitualiter, distinguo ; aut ille qui sic dissentit habitualiter, et non utitur ratione, prius tamen, quando habuit usum rationis, dissentit actualiter, et tunc nisi interveniret motus voluntatis contrarius, judicari debet simpliciter dissentiens, ac si actualiter dissentiret, quia ex quo quando habuit usum rationis, et dissensit actualiter, et post non intervenit aliquis motus contrarius voluntatis, signum est quod si lunc etiam uteretur ratione, quod etiam tunc dissentiret. Et de tali dico quod si immergatur in aqua, quod nec recipit Sacramentum, nec rem Sacramenti, sicut nec utens ratione, si dissentiret actualiter, nihil reciperet ; et de tali credo, si sic dissentiens habitualiter baptizaretur, quod alias esset baptizandus, cum rediret ad usum rationis propter rationem jam dictam. Alio modo dissentiens habitualiter ex dissensu actuali, quem habuit, cum utebatur ratione, habet motum contrarium voluntatis prioris dissensus. Et de illo dico sicut de furioso habente lucida intervalla, quod si baptizetur, recipit Sacramentum et rem Sacramenti.
De tertio, qui habet usum rationis actualiter, et tamen non consentit, distinguendum est sicut prius de non consentire, quia potest accipi negative, aut contrarie pro dissentire ; dissentire autem contingit dupliciter, vel simpliciter, vel secundum quid. Dissentire simpliciter alicui est simpliciter illud nolle, et est ratio involuntarii simpliciter.
Dissentire autem secundum quid alicui, non est simpliciter nolle illud ; sed si nihil esset praesuppositum simpliciter, nollet illud, et ideo est simpliciter voluntarium, et secundum quid involuntarium ; sicut projicere merces in mare est simpliciter volitum et voluntarium, supponendo quod non potest aliter salvare se a submersione, quod est simpliciter voluntarium ; secundum quid tamen est involuntarium, quia quantum est ex se, non esset volitum, quia nullus eligit absolute hoc facere, sed quia hoc facit per libertatem, et per consequens non coacte, qua libertate dominatur actui projectionis, ideo est simpliciter voluntarium. Illud enim est simpliciter voluntarium et secundum quid involuntarium, quod est simpliciter volitum quodam effectu simpliciter nolito praesupposito.
Ad quaestionem dico, adultus ratione utens, vel simpliciter dissentit susceptioni Sacramenti, ita quod simpliciter nollet fieri aliquid circa ipsum, quod Ecclesia intendit facere, et ipsum baptizatum esse, est sibi simpliciter involuntarium, tunc dico quod nihil recipit, ut dicetur post, maxime si dissentiat, vel reclamet, vel dissentit secundum quid, ut propter minas et timores, aut paenas infligendas, propter quas baptizatur, et nisi illae essent, nullo modo baptizaretur. Utrumque istorum membrorum est subdistinguendum ulterius, quod dissentire simpliciter contingit dupliciter, aut cum signo exteriori et reclamatione, aut sine tali signo. Dissentire autem cum signo, contingit dupliciter, aut respectu signi exterioris, ut ablutionis sacramentalis in aqua cum verbis, aut respectu effectus interioris, ut gratiae invisibilis cum signo exteriori.
De istis dico per ordinem. Et primo quod dissentire negative, id est, non consentire actualiter, non prohibet in adulto susceptionem Sacramenti, quia Deus non obligat aliquem ad nimis difficile, vel impossibile. Nimis difficile est, vel forte impossibile, aliquando non distrahi, quia non est in potestate nostra, secundum Augustinum, quin visis tangamur, et ideo licet sic aliquis actualiter non consentiat in recipiendo Sacramentum aliquod, quia est distractus, sic quod tunc actualiter non cogitat de eo, vere tamen recipit Sacramentum et rem Sacramenti, si non obstet aliquod impedimentum. Quia etsi Sacerdos in conficiendo Eucharistiam sit distractus, vere tamen conficit, si in principio, quando ivit ad altare, habuit intentionem conficiendi, etiam si post distractus fuerit in ipsis verbis consecrationis, dummodo plene et distincte exprimat ea.
De simpliciter invito, qui dissentit contrarie, non est differentia quantum ad effectum interiorem, sive gratiam recipiendam, sive reclamet exterius, sive non. Quia ad hoc quod aliquis recipiat Sacramentum, oportet quod habeat aliquem actum voluntarium suscipiendi ipsum; dissentiens contrarie nullum talem actum habet ; ergo non recipit Sacramentum.
Sed differentia est quantum ad judicium Ecclesiae, nam simulans se recipere Baptismum, et tamen dissentiens Sacramento actu interiori simpliciter, dummodo non manifestetur signo exteriori, ut reclamando non contradicat, vel sic dissentiat, judicatur ab Ecclesia hoc Sacramentum recepisse. Et ideo per censuram Ecclesiasticam compelli habet, ut de ficto fiat verus Christianus, sicut patet de consentiente in matrimonium alicujus coram Ecclesia, voluntate ficta, quod compelli habet ab ea, ut convertat voluntatem fictam in voluntatem veram, ad consentiendum veraciter, cui tamen consentiebat prius ficte. Si autem sit omnino dissentiens et reclamans cum signo exteriori, nihil recipit, nec secundum unitatem, nec secundum judicium Ecclesiae.
Si autem aliquis consentiat secundum quid, quia propter minas et terrores, simpliciter consentit, . quia praeeligit non pati, quam simpliciter dissentire. Distinguo, aut tantum consentit in actum exteriorem, ut in ablutionem aquae tantum, et dissentit effectui Sacramenti, et ablutioni interiori, et tunc dico quod nihil accipit, nec Sacramentum, quia idem est de eo, et de permittente se jocose immergi in aqua, non autem omnis immersio in aqua est Baptismus, nec rem Sacramenti recipit, quia respectu illius dissentit, et ita nihil recipit, quo adscribatur familiae Christi, et per consequens non recipit characterem, unde talis alias esset baptizandus ad salutem post fictionem. Si autem non tantum consentit in actum exteriorem propter tales minas et flagella, sed etiam in effectum Sacramenti interius suscipiendum, consentiens omni illi quod Ecclesia intendit facere circa ipsum, interius tamen discredens, vel non credens illi quod faciunt, dico quod recipit Sacramentum et characterem, licet non recipiat rem Sacramenti, ut gratiam, talis enim simpliciter consentit voluntarie in effectum Sacramenti per actum liberum voluntatis, cujus actus est dominus, nec respectu istius potest cogi, non tamen recipit gratiam, quia non credit Sacramentum et characterem, et ideo non est rebaptizandus, sed cogendus ad dimittendum fictionem. Exemplum hujus est, si aliquis non credens aliquid posse fieri circa eum per artem niagicam, permitteret magum tamen exercere illam circa eum, ut obtineat quod desiderat, dicens in corde suo, non confido in istis, sed valeant, quantum valere possunt, si talia magica habent virtutem in se tribuendi sibi hoc quod optat, consequeretur per illam intentum suum, licet non plene consentiens ei ; ita est in proposito. Patet ergo quomodo Baptismus est hominis non inviti, et quod non consentiens contrarie potest. recipere Baptismum.
Ad primum principale, dicendum quod licet Baptismus aliquo modo posset dici matrimonium spirituale, proprius tamen potest dici adoptio spiritualis, quia parvulus proprie non potest dici contrahere matrimonium cum Deo, quia non habet usum rationis, qui requiritur ad omnem contractum, sed potius adoptatur a Deo in filium, et in adoptione sufficit solus actus adoptantis, etiamsi nullum habeat adoptatus.
Ad secundum, dico quod malitia potest esse in ministro, inquantum minister, et in male ministrando Sacramentum, ut non bene credens, vel non cum intentione ; et haec malitia in ministro impedit Sacramentum conferri ab eo, et magis quam malitia moris in suscipiente Sacramentum, quia in ipso sufficit non dissentire, vel non invite recipere hujusmodi Sacramentum.
Alia potest esse malitia moris, quia est in peccato mortali, et hoc non impedit conferri Sacramentum, quia non baptizat inquantum bonus vel malus praecise, quia uterque salva intentione Ecclesiae potest baptizari. Patet de haeretico, et ita patet illa minor quomodo malitia ministri impedit, et quomodo non.
Ad tertium, dico quod verum est, consuetudinem Ecclesiae esse, nullum adultum baptizare, nisi respondeat se consentire illi Sacramento, si tamen fureret, vel dormiret, et non sic responderet pro se, nihil minus reciperet Sacramentum, si prius ante non dissensit, nec post, antequam compleatur ministerium Baptismi circa ipsum, intercidit in ipso dissensus et motus contrariae voluntatis.
Unde etsi Ecclesia non baptizaret adultum, nisi respondeat pro se, tamen si faceret in istis casibus et consimilibus, factum esset, et reciperet Sacramentum.
Ad aliud, dicendum quod si adultus baptizatus de facto voveat renuntiare Diabolo et pompis ejus, non tamen est illud votum de essentia, vel necessitate Sacramenti, sed pertinet tantum ad ejus solemnitatem. Potest enim Baptismus sine tali voto exteriori conferri, licet quilibet baptizatus teneatur interius ad fidem Ecclesiae firmiter observandam.