REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum baptizati Baptismo flaminis teneantur ad susceptionem Baptismi ?
Alens. 4. part. quaest. 17. membro 6. D. Thomas 3. part. quaest. 68. art. 9. et hic quaest. 3. art. 3. Richardus art. I. quaest. 3. D. Bonavent. dist. 6. 2. part. art. I. quaest. I. Suar. 3. part. tom. 3. disp. 31. sect. 3. Scotus in Oxon. hic, q .7.
Consequenter quaeritur de Baptismo, ut respicit parvulos et adul tos, communiter quaero: Utrum baptizati Baptismo flaminis teneantur ad susceptionem Baptismi ? Arguitur quod non, quia non legitur de Apostolis, nec de Beata Virgine quod fuerint baptizati.
Item, baptizati Baptismo sanguinis, non tenentur baptizari Baptismo fluminis ; ergo baptizati Baptismo fluminis, qui amplius suntjustificati, non sunt baptizandi Baptismo fluminis.
Item, nullus tenetur frustra recipere Baptismum ; sed justificati frustra recipiunt Baptismum, quia Baptismus non recipitur, nisi propter ablutionem animae a peccato ; justificati non habent peccata a quibus abluantur ; ergo, etc.
Item, nullus tenetur injuriari Sacramento, nec id falsificare ; sed justificati recipientes Baptismum falsificarent ipsum. Cujus probatio est, quia Baptismus in eo in quo est, sicut quodlibet Sacramentum, est signum gratiae conferendae ; justificatus praehabet gratiam, et ideo in illo non potest esse signum gratiae conferendae, nisi esset signum falsum, scilicet gratiae praehabitae, quod est contra rationem Sacramenti.
Item, baptizati ante passionem Christi non tenebantur ad Circumcisionem ; ergo nec e converso justificati per Circumcisionem tenebantur ad Baptismum.
Contra Joann. 30. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non poterit introire in regnum caelorum, ubi tangit tam Sacramentum, quam ejus effectum, et utrumque esse necessarium ad salutem.