REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Omnes quantumvis sint sancti, tenentur ad Baptismum, post ejus promulgationem. Ratio, quia est praeceptum universale. Apostolos fuisse baptizatos verisimilius. Ita Augustinus epist. 108. et 3. de orig. animae, cap. 9. Referunt etiam Nicephorus ex Evodio, et Euthymius in 3. Luc. Christum baptizasse, Petrum, et a Petro baptizatos Andream, Jacobum, Joannem, et ab his caeteros Apostolos, et a Petro et Joanne 72. discipulos. Baptistam fuisse baptizatum tenet Sotus dist. 5. quaest. 2. et Auctor imperfect. homil. 4 in Matth. Indicat Hieronym. in 3. Matth. de Beata Virgine nihil asserunt ; verisimilius tamen est baptizatam fuisse, de quo nihil certum.
Dico ad istam quaestionem, quod quantumcumque justificati tenentur ad susceptionem Baptismi, quod tripliciter probatur. Primo, quia lex, vel praeceptum universale est de susceptione Baptismi ; sed lex universalis omnes ligat et obligat universaliter, si sit per modum praecepti, etiamsi non exprimantur circumstantiae illae secundum quas statuebatur ; ergo cum Baptismus cadat sub praecepto, universaliter quantumcumque fuerit institutus contra peccatum originale contractum in parvulis, et contra originale et actuale in adultis, quia tamen infertur per modum praecepti, nec excipit, ideo universaliter omnes ligat, ubi haberi potest.
Secundo, utilis est et necessaria cuilibet susceptio Sacramenti Baptismi, propter effectus aliquos, qui non habentur sine eo, ut propter repressionem fomitis, et augmentationem gratiae et charitatis. Nullus enim est viator, quantumcumque justificatus, si rite recipiat Baptismum, quin ei virtute Sacramenti conferatur major gratia, et ideo videretur contemptus gratiae, si quis posset per istum facilem actum recipere augmentum gratiae, nisi se humiliaret ad susceptionem illius.
Tertio, debent recipere hoc Sacramentum, ut adscribantur familiae Christi, et fiant membra Ecclesiae militantis, quo ut quodam signo distinguuntur anon famulis Christi, et non filiis Ecclesiae. Nisi enim essent membra Ecclesiae militantis, non possent aliquem actum in Ecclesia exercere. Quantumcumque ergo sint aliqui justificati in via, sive in utero sanctificati, sive aliquo alio modo, tenentur ad Baptismum suscipiendum, dum tamen nobiscum remanent viatores. Hoc dico pro justificatis per Martyrium completum, ut baptizati Baptismo sanguinis non tenentur ad Baptismum fluminis ; si enim Baptismus sanguinis non sit completus, ut in illis qui non moriuntur per Martyrium, sed nobiscum sunt ulterius viatores, cujusmodi sunt illi, qui bis leguntur esse sancti confessores, eo quod persecutiones et paenas pro fide Christi bis passi sunt, tales, inquam, qui sic justificantur et baptizantur Baptismo sanguinis, tenentur ad Baptismum fluminis, quia nobiscum, post unam confessionem, remanent viatores.
Ad rationem in principio positam, dico quod una glossa super illud Joann. 13. qui lotus est, videtur dicere Apostolos fuisse baptizatos, et Virginem Mariam, per consequens. Hoc videtur valde probabile, quia Christus noluit eos facere liberiores se ipso, ipsemet autem baptizatus est a Joanne. In caena fecit eos Sacerdotes, quia dedit eis potestatem conficiendi corpus et sanguinem suum, hoc quotiescumque, etc. Similiter dedit eis potestatem absolvendi et baptizandi, quorum remiseritis, et iterum : Ite, baptizantes omnes gentes. Ista autem de congruo requirunt in conferente aliquid quo adscribatur familiae Christi, et distinguatur a non familia Christi, quod est character Baptismatis.
Non enim est verisimile Apostolos praedicare aliquid aliis, quod ipsi in se ipsis noluerunt observare, quia Magister eorum prius coepit facere, quam docere. Vel potest dici Christum dispensasse cum istis, quod non credo, quia haec dispensatio ad nullam pertinet dignitatem.
Ad secundum, dico quod, ut patet ex dictis, non est simile de Baptismo sanguinis et flaminis. Ad tertium, dico quod justificatus non frustra recipit Baptismum, quia quantumcumque habet de gratia, ipsa sibi augetur in receptione Baptismi.
Ad quartum, dico quod Baptismus est ablutio animae a peccato, quando ipsa est abluibilis, et capax ablutionis ; ergo etsi justificatus non sit abluibilis, quantum est ex se, a peccato per Baptismum, Baptismus tamen in eo non est signum falsum, quia signat gratiam invisibilem, quae infunditur justificando in Baptismo, et signat quantum est ex se, ablutionem animae a peccato.
Ad ultimum, dico quod justificatus per Circumcisionem, non tenebatur ante passionem Christi, quando non divulgabatur praeceptum de Baptismo ad populum ; sed postquam cadebat sub praecepto, tunc tenebatur, quantumcumque esset justificatus, prius, quia tunc ligabat omnes, ut supra dictum est.