7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Super Psalmos.
A. Celsum votis eximiis
Antistitem Basilium
Colamus, qui prece miti
Daemoni eripiens,
Quem mox involvit hamus,
Obtinens chirographum
Denegata Christi fide,
Scriptum reddi per dolivagum
Eiulantem, se fore devictum ;
Annotatum facinus
Delens defunctus
Praesul benedictus,
Iudaeus catechizatus
Mire per ipsum
Caelis est addictus ;
Precamur ergo cernui
Sordes tu
raesidiis deleri,
Sacer O Basili, Christum
Exora nostri misereri.
R. Ephraem iusto sanctus
In visu claruit
Ut columna candens
Caelum attingendo,
Quod stupens mente
Revolvendo
Tacuit facti veritatem
Experiendo ;
V. Linguam eius
cernens ut ignitam,
Angelicam in eo
perpendens vitam
Fit certus in credendo.
Ad Magnificat.
A. Patris beati
Spiritus Basilii
Deum votis iugibus
Magnificavit,
Qui abdicans se
Blandimentis saeculi,
Ad superna verbis, factis
Laetus aspiravit.
Preces effunde
Tuis pro supplicibus,
Ut partem, quam elegeras,
Sectentur, resecatis
Huius mundi duplicibus
In aevum tecum
Feliciter laetentur.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Ad celsa sollemnia
Basilii venite,
Qui gubernavit omnia
Hic in terris rite.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. In cathedra
non sedit pestilentiae,
Qui pollebat
fervore clementiae,
In Dei lege
mens eius stabilita,
Precibus, ieiuniis,
doctrinis vita
Fuit eius polita.
2. Non fremuit nec coluit
Inania,
Resecans, quae docuit
Vesania,
Domino servivit
in timore,
Caeli sedem adeptus
in honore.
3. Christus caput
eius exaltavit,
Dum in excelsis
cellam fabricavit,
Renuntians hic saeculo
Addictus est
trinitatis speculo.
Responsoria.
1. Ab Arrianis
Vir Dei captam ecclesiam
Pastoralis contactu baculi
Recuperavit,
Christianis,
Reddens hanc basilicam
Ad laudem Dei, quam
Multiplicavit
V. Hymnorum concentibus,
Fidelis piis mentibus
Plebs hanc frequentavit.
2. Captum hamo daemonis
Fidem Christianam
Abiurantem
Verbis sacri canonis
Eripuit ad summa
Propalantem ;
V. Cum eiulatu
daemon chartam reddidit,
Quam liberato
praesul pius exhibuit
Noxia patrata continentem.
3. Domino fidelis
gratias plebs reddidit,
Videns almi praesulis
virtutum sanctitatem,
Quas in conventu omnium
mire Deus ostendit,
Ob quod eius adoraverunt
proni bonitatem.
V. Uxori laetus
redditur maritus,
A matrimonio
qui iudicatus quitus
Fuit propter iniquitatem.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sacrificavit sacrificium
Iustitiae, terrestrium
Spem adaequans maestitiae.
In pace requiescit,
Cui mundus vilescit.
2. Clamorem eius
Christus intellexit,
Dum ab imis
ipsum sursum vexit,
Ubi nulla maestitia
Sed in aevum
cernitur laetitia.
3. Minuisti
Paulo minus ab angelis
Basilium, dum vestisti
Sandaliis,
In tuo dum amore
Vixit hic sine torpore.
Responsoria.
1. Confiteri facinus,
Quod os et cor erubuit,
Scriptum pater almus
Iam defunctus abolevit,
Mens peccatricis
Visa charta gaudiis intumuit,
In spe dilectionis
Dulciter requievit,
V. Deo grates referens
iucunda,
Quod prius contrectabat
furibunda,
Spurcitiis
pro viribus plus cedit.
2. Felicis hora dum transitus
adpropinquaret,
Ib foribus mortem esse
Iosephque indicaret,
In spiritu
Basilius medici
Cognoscens iudicium
Ad eum inquit:
Non tam cito
imminet exitium;
V. Hodie sol cum sole occidet,
Iudaeus loseph fatur;
Praesul pius dixit: Non,
sed tempus prorogatur.
3. Ad medicum
Blando sermone
Praesul beatus
Ait Basilius:
Ad horam si vixero
Cras nonae, quid erit
Die mihi concitius?
Quod hortaris faciam,
Hoc si contingat, pater;
Invenisti gratiam,
Basilius respondit,
care frater.
V. Praesul vixit, ut narravit,
Iosephque catechizavit,
Sic lucri Deo medicum
Fecit et angelicum.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sanctus in tabernaculo
Tuo, Deus,
laetus requiescit
Mundique piaculo
Resistens
inquinamenta nescit.
2. Eius desiderium
Animae
sibi tribuisti,
Terrenum dum imperium
Vincendi
robur ei contulisti.
3. Memor eius, Deus, fuisti,
Hunc ad te dum allexisti
Mira pietate
Contempta vanitate.
Responsoria,
1. Fallentem mundum vincere
Supplices
fac tuos, pater pie,
Quae sursum sunt, elicere,
Non, quae inquinant, sectari
buius blandimenta viae.
V. Labe respersos exue,
Ad te reflexos indue
Salutis vestimento,
Fidei fulcimento.
2. Te colentes pio corde
Nos conserva sine sorde,
Ut sinceris monitis,
Non mentibus attonitis,
Te sequi mereamur,
Licitis utamur.
V. Doctrinae tuae favum mellis
Nos gustare, fac, ne fellis
Acerbitas inficiat
In Christi laude,
sed mens nostra proficiat.
3. O confessorum
lampas lucens clare,
Basili, doctor
praecelse, care,
Nostris in angustiis
Tuum praesta levamen,
Caeli nos iunge nuptiis,
Almum ubi propinatur
flamen.
V. Basili pater,
pontifex egregie,
Post mortem
applica nos regiae,
Quae ducit ad empyreum
Regni caelestis solium.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Domum tuam, Domine,
Praesul talis decebat,
Qui in tuo nomine
Fidem rectam augebat.
2. Portas eius introivit
In confessione,
Caelum quapropter adivit
In exsultatione.
3. Labiis laetitiae
Deum exaltavit,
Mundum maestitiae
Praesentem adaequavit.
4.
Ore, corde praesul Deum
Almus benedixit,
Mundum spernens, hostem
saevum,
Quibus maledixit.
5. Sanctorum in ecclesiis
Deo laudes novas canebat,
Dum egentium inediis
Basilius ut pater succurre-
bat.
Ad Benedictus.
A. Suae plebis Dominus
Redemptionem pie visitavit,
Dum ad regendum comminus
Eum praesulem adoptavit,
Qui sedentem in tenebris
Doctrinae pastu populum
refecit,
Sit dies eius celebris,
Qui tam mira miranda per-
fecit.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O laudabilem per omnia
Basilium per saecula,
Ob cuius praecelsa merita
Nostra pientur famina
Ducamurque ad gaudia
Sanctorum perennia.