REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum omnes baptizati aequaliter recipiant effectum Baptismi ?
Alens. 4. part. quaest. 21. membro 3. D. Bonavenl. hic 2. part. art. 2. quaest. 3. Richard. art. 3. quaest. 3. D. Thomas. 3. part. quaest. 69. art. 8. Suarez et Vasquez ibi: Palud. hir. quaest. I. Gabr. quaest. 2. art. I Bassol. quaest. I. art. 3. Eckius de Baptismo homil. 13. Scotus in Oxon. hic quaest. 7.
Arguitur quod sic, quia effectus Baptismi, ut gratia, magis dependet a conferente quam a suscipiente, quia effectus magis dependet ab agente quam a passo, et ideo requiritur intentio in ministro baptizante, et non suscipiente Baptismum necessario ; sed non est aequalitas effectus Baptismi, ut gratiae, propter inaequalitatem conferentium, ut ministri boni et mali ; ergo nec propter inaequalitatem suscipientium.
Contra, unus effectus Baptismi, qui est remissio vel extinctio fomitis, non est aequaliter in omnibus baptizatis. Patet ad sensum per experientiam.
Item, actus activorum sunt in patiente prout disposito ; sed non omnes sunt aequaliter dispositi per contritionem et devotionem ad susceptionem Baptismi ; ergo, etc.