REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
A ministro praesciso (is tantum est, qui nominatim, vel ob notoriam clerici percussionem, est excommunicatus) non licet adulto petere Baptismum, si habet alium, si vero nullum alium habet, Doctor hic videtur idem asserere, sed in alio scripto quaest. 2. oppositum tenet. De parvulo, ut certum tenet baptizari debere a praesciso, si non sit alius, quia non potest Baptismo flaminis salvari, sicut adultus. A ministro malo non praesciso licet petere Baptismum. Si tamen aeque commode adiri possit, videtur id non licere, et sic intelligendus videtur Doctor, sive sit minister ordinarius, sive non. Ratio, quia charitas obligat, ne demus occasionem peccati proximo, si sine incommodo possumus.
Ad quaestionem secundam dico quod minister malus, aut est praescisus ab Ecclesia totaliter, ut haereticus, vel degradatus, .vel non, sed malus et permissus. Si primo modo, sic nullus debet petere Baptismum ab eo, nec pro se, nec pro parvulo suo, nullo casu contingente, vel quantumcumque necessario, quia scienter recipiens Baptismum ab eo peccat mortaliter, quia quantum in se est contemptibilem reddit sententiam Ecclesiae, qua est praescisus, quod sine peccato mortali fieri non potest, nec potest esse in aliquo casu necessitatis ad hoc petendum ab haeretico vel degradato. Non ad petendum pro se, quia esto quod nullus esset in illa regione nisi praescisus ab Ecclesia, et excommunicatus, non tenetur petere Baptismum ab aliquo istorum, quia obligatur ad non communicandum cum aliquo tali praesciso haeretico, vel excommunicato, qui est extra Ecclesiam, et ideo in illo casu stat in Baptismo flaminis, in voluntate recipiendi Baptismum fluminis, si adesset minister idoneus, qui illum posset ministrare, et ideo nullus potest esse casus, in quo tenetur a tali baptizari.
Nec necessitatur aliquis ad petendum Baptismum a tali, pro parvulo suo, quia etiamsi nullus alius sit in illa regione, ipsemet potest suum parvulum baptizare. Similiter si a tali praesciso ab Ecclesia permitteret parvulum suum baptizari, peccaret mortaliter, quia nullus est casus necessarius cogens eum ad hoc, quia ipsemet potest eum baptizare, si sit justus ; vel si sit injustus et malus, potest ducere alium fidelem ad puerum suum baptizandum. Quod si nullum posset invenire, nisi praescisum ab Ecclesia, debet ipsemet ipsum baptizare, licet peccator sit et malus, dummodo non sit praescisus. Si tamen in illo regno ipse et omnes essent praescisi, deberet potius ab aliquo praesciso accipere Baptismum quam permittere infantulum mori sine Baptismo.
Si autem sacerdos non sit praescisus ab Ecclesia, nec excommunicatus, sed malus et permissus, aut ergo sibi incumbit ex officio baptizare pueros, puta, quia est sacerdos Parochialis, aut non. Si sic, tunc non peccat aliquis in petendo a. tali Baptismum, sive petat pro .se, sive petat pro alio, ut pro parvulo suo, quia nullus propter peccatum alterius peccat, nec perdit jus suum in aliquo ministro de debito ministerii, in que sibi tenetur succurrere ; talis autem sacerdos tenetur administrare ex officio Parochiali Sacramenta Ecclesiae, et ex debito, quia vivit ex eleemosynis eorum, ut conductus ab eis ; ergo nullus peccat petendo ab eo quod ex debito et justitia ei debetur ; ergo potest quis licite petere a malo sacerdote pro se, vel pro parvulo sue Baptismum. Et si ille sit malus, et peccator, talis in peten do Baptismum a malo sacerdote se habet, sicut ille qui vadit ad malum debitorem, ut quaerat debitum suum. Si autem talis malus permissus sacerdos non habet ex officio baptizare pueros, quia non est Parochus, sed vocatus in auxilium Parochi, ut annuarius, aut ergo petens Baptismum pro se, vel pro suo parvulo, potest habere alium sacerdotem, cui incumbit ex officio et debito baptizare, ut Parochialem sacerdotem, et tunc ab illo tenetur petere Baptismum, licet iste sit malus, si non possit habere alium, cui incumbit ex officio, quia jurisdictionem habet super illos, et non alius in auxilium vocatus.
Si autem non posset habere sacerdotem Parochialem, cui incumbit ex officio, sed tantum alium sacerdotem etiam malum, cui non incumbit, sed tantum congruit, et potest habere laicum bonum et fidelem, dubium est, a quo debet petere Baptismum pro se, vel pro suo parvulo ? Videntur enim se habere sicut excedentia et excessa. Laicus enim excedit in vita, sacerdos in officio, cui congruit ministrare Sacramenta Ecclesiae. Quae autem istarum conditionum debet praeferri ad suscipiendum Sacramentum Baptismi?
Dico quod officium, et ideo a sacerdote malo non praesciso vel excommunicato, possunt Sacramenta Ecclesiae licite peti pro se et pro suis, sicut dicitur de consecr. dist. 4. cap. constat, ubi vult, quod solis sacerdotibus sit hujusmodi officium concessum, excepto articulo necessitatis.
Ad illud Ambrosii, dico quod loquitur de adultis fictis, qui consentiunt in haeresim, et in malitiam haereticorum baptizantium, quorum facti sunt discipuli in haeresi, et in vita prava, et in talibus intelligit quod nihil prodest, quod suscipiunt ab eis.
Ad aliud, cum dicitur quod cooperatur sibi in peccato mortali, dico quod non, quia non inducit istum ad peccandum, sed tantum petit debitum sibi actum, qui quantum est ex se, bene potest conferri. Et ideo licet minister peccet novo peccato mortali, in ministrando Baptismum, non tamen petens in petendo, quia quantum est ex se, bene potest conferri, si minister se disponeret.