7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ad caelos vexit
pia magnificentia regis
Imbutum spiritum
Breowae dulcedine legis,
2. Enarrant caeli
Domini magnalia celsi,
In cuius thalamo
requie fruitur sua virgo.
3. Qui mare fundavit,
caelum terramque paravit,
Ipse suam Breowam
in sancto monte locavit.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Complacuit Breowae
species et pulchritudove
Regi caelorum,
quod erat sibi gratia morum.
2. Adiuvit Breowam
Dominus vultu decoratam,
Unde nec ipsa Deum
submovit mente supremum.
3. Montibus in sanctis
manet inter Breowa puellas,
Civis enim Domini
portas invenit apertas.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Cantabat Domino
virgo nova cantica laudis,
Cuius opem sensit,
dum terserat organa fraudis.
2. Regnat cum Domino
mater Breowa in paradiso,
Illuxere sibi
quia divi fulgura verbi.
3. Dextera salvantis,
quae mirabilia fecit,
Insignem signis
Breowam decorando peregit.