REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad Baptismum requiri simultatem moralem, inter materiam et formam, et explicat bene quomodo stethaec simultas.
Ad ultimam quaestionem de simultate sunt duae opiniones in glossa, et in apparatu illius Decret. cap. detrahere, et in glossa de consecrat. distinct. 4. cap. 1. et i. quaest. 1. ubi dixit Magister quod sola aqua, quae est materia Baptismi, est Sacramentum Baptismi. Si tunc arguatur contra eum, quod tunc aliquis habens aquam biberet Sacramentum, concedit ipse et Bernardus glossator. Alius dixit quod aqua simul cum verbis est Sacramentum, ita quod in fine prolationis verborum est Sacramentum, et per consequens ista duo simul necessario sunt Sacramentum.
Sed contra tunc arguitur, sicut contra primum, quod in fine prolationis verborum posset asinus bibere illam aquam, et ita Sacramentum.
Item, ista virtus sacramentaliter postea remanet in subjecto, et in aqua, ut videtur, cum sit accidens permanens, quantum est de se.
Respondet, quod illa virtus simul incipit et desinit, et ita non potest bibi ab asino tempore sequente. Sed istud non est dictum Physice, nec Theologice, nec legaliter. Physice non, quia in illo instanti in quo incipit esse, est, et in instanti in quo desinit esse, non est ; ergo simul esset et non esset, quod est impossibile. Si exponatur illud dictum, quod in primo instanti inceptionis est, et statim post, non est scilicet in instanti in quo desinit esse, et ita non simul est, et non est ; istud non importatur per primum dictum. Nec etiam est Theologice dictum, quia Apostoli non erant instructi in baptizando, quod semper cum ultima syllaba aspergerent aquam super baptizandos, quia quandoque tria millia una die baptizabant, ut dicitur in actibus Apostolorum, quia hoc esset humano modo impossibile. Nec etiam est dictum legaliter vel Canonice, patet de consecr. distinct. 4. in locis, quia Baptismus est signum sensibile gratiae invisibilis, etc. tale non est aqua, quocumque modo accipiatur, nec ante prolationem verborum, nec post, et ideo dico quod ibi requiritur simultas, sicut potest esse simultas in actibus humanis, quando verbum accedit ad elementum, et fit Sacramentum, non est magna cura si in primo incipiat immergere puerum in aquam, antequam incipiat dicere verba, vel e converso; vel si in eodem instanti incipiat immergere, et dicere ista verba, vel si prius semel immergat, antequam aliquid loquatur, et incipiat loqui cum immersione, vel e converso, si dixerit prius verba illa, usque ad medium, et postea incipiat mergere, nihil enim refert ad Sacramentum dandum.
Sed non est complete Sacramentum ante finem prolationis verborum, sicut si homo primo incipiat comedere, et statim post facta interpellatione aliqua loquatur, et iterum comedat, et loquatur, et sic alternando usque ad finem comestionis, dicitur simul comedere et loqui, ita quod unum illorum non totaliter finitur antequam aliud incipiat. Ita est in proposito, sive incipiat prius abluere, et postea verba proferre, sive e converso, dummodo unum incipiat fieri antequam aliud totaliter terminetur, satisfacit ista simultas, qualis potest esse simultas in actibus humanis ; non enim curavit Christus aliter nos ligare in ministratione hujus Sacramenti, ut esset simul aliter quam ejus simultas possit a nobis dispensari et observari.
Ad argumentum de Eucharistia, . dico quod illa verba sunt sacramentalia, non Sacramentum, sive simul proferantur, sive non. Nec est ibi primo completum Sacramentum usque ad ultimum instans prolationis verborum super calicem ; non est tamen talis unitas inter species panis et viiii, qualis est in Sacramento Baptismi.
Nam in proposito de ablutione et verbis, aqua cum verbis, per quae fit ablutio, sive sint simul in eodem instanti susceptionis, sive non, dummodo sint simul, sicut dictum est, sunt Sacramentum. Eucharistia autem non est verum continuum Sacramentum, sicut Baptismus, nec integrum et completum ante ultimum instans prolationis verborum super calicem, licet illa verba non sint simul dicta.