REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum in baptizante requiratur actualis intentio baptizandi ?
Doctores citati quaest, praeced. Major. 4. distinct. 12. quaest. 7. Navar. in sum. cap. I. num. 15. et cap. 25. num. 105. Soto dist. I. quaest. 5. art. 8.
Arguitur quod sic, a forma prima non procedit effectus, nisi mediante actu secundo ; ergo cum habitus sit forma prima ab intentione habituali baptizandi, non procedit Baptismus, nisi mediante actuali intentione.
Contra, minus sufficit in aliquo ministro ad debite conferendum Sacramentum, quam in aliquo ad meritum, quia meritum est ex motu et conatu propriae voluntatis merentis ; non sic effectus Sacramenti ex ministro, sed ex virtute Sacramenti. Sed ad meritum non requiritur actualis intentio, vel actualis motus voluntatis merentis, sed tantum habitualis, quia aliter oporteret quemlibet habere intentionem actualem illius objecti, respectu cujus meretur, quod est falsum, quia aliquis habere potest intentionem actualem respectu alicujus, et in medio vel in fine esse distractus, tamen meretur.