REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
In Baptizante non requiritur inlentio effectus principalis, id est, ultimi finis, sed respectu actus propinquioris, id est, proximi finis, et hoc in particulari, vel in universali, faciendi scilicet quod fecit vel instituit Christus, saltem in confuso. Deinde solvit duas objectiones, et ad primam explicat optime rationem instrumenti secundum duplicem ejus acceptionem, de quo sup. d. I. q. I. et 4. et sic resolvit ministrum esse causam secundam respectu Sacramenti ; respectu vero effectus principalis esse instrumentum.
Hoc communiter concedunt omnes, quod in ministro necessario requiritur aliqua intentio, quod ab aliquibus probatur sic, quia quando ex aliquibus fit aliquod unum, oportet quod hoc fiat per aliquod conjungens illa ad invicem, sed ad constitutionem hujus Sacramenti concurrunt verbum et elementum ; ergo requiritur aliquid uniens ista ; hoc non est ipse baptizandus, quia ipse habet rationem materiae, quia susceptivi ; ergo intentio ministrantis. Haec consequentia est probabilis.
Distinguo tamen de intentione ministri, vel alterius, quod potest esse respectu actus quem exercet, vel respectu finis ad quem ordinatur ille actus. Et isto secundo modo proprie accipitur intentio, quia intentio est proprie respectu finis, licet etiam respectu actus quandoque accipiatur. Patet per Augustinus 9. de Trinit. cap. ult. et alibi frequenter, qui vult illam copulare voluntatem cum suo actu. Similiter 2. Physic. text. 9. distinguitur agens naturale contra agens ex intentione et a proposito.
Si ergo quaeras an requiratur intentio primo modo? dico quod in ministro conferente requiritur similis intentio respectu actus, in quo confert aliquid, et ista intentio requiritur in omni agente a proposito, si non agat a casu, quia nullus agit sine intentione respectu alicujus, nisi agat a casu vel fortuna, et ideo cum actus ministri debeat esse humanus, et non fortuitus, nec casualis, requiritur in ministro intentio respectu illius actus, quia aliter esset fortuitus, et ideo per excellentiam istius actus, et obligationem ministri ad istum actum, requiritur intentio ministri respectu istius actus, quia ad actum non humanum, ut fortuitum, nullus obligatur, quia non est in potestate ejus.
Si autem quaeratur de intentione, quae est respectu finis, ad quem ordinatus est actus, est duplex, principalis et communis, vel minus principalis, specialis et propinquus. De utroque distinguendum est, quod potest accipi in universali, vel in particulari. Exemplum omnium istorum, finis principalis in universali ipsius Baptismi est quod baptizatus sit filius summi regni ; principalis in particulari est gratia; finis minus principalis in universali est ut baptizatus sit Christianus ; finis autem minus principalis in particulari est non solum ablutio exterior, sed character quo specialiter adscribitur familiae Christi.
Si ergo loquamur de fine principali actus baptizandi in particulari, vel in universali, dico quod non requiritur intentio actualis in ministro respectu talis finis, quia paganus potest baptizare, ut habetur de consecr. dist. 4. cap. Romanus, et ponitur in littera ; paganus autem non habet actualem intentionem principalis finis in universali, nec in particulari ; solum enim intendit facere quod Ecclesia facit, et nihil aliud, nec gratiam, nec filiationem regni. Si autem loquamur de fine minus principali et propinquiori, dico quod licet non requiratur in ministro intentio finis in particulari, ut characteris, quia in multis baptizantibus fuit ignotum hoc, quod per characterem intelligimus ; requiritur tamen in ministro intenlio finis universalis, ut quod in tendat adscribere baptizatum collegio Christianitatis, et facere eum Christianum, et hoc est quod intendit facere Ecclesia. Ad hoc est quaedam congruentia talis: Illa, quae sunt de jure positivo, efficaciam habent ex institutione et ordine instituentis. Sed Christus instituens hoc Sacramentum voluit ipsum esse signum adscriptitium cujuslibet suscipientis collegio Christiano, tanquam membrum Christianitatis ; non autem voluit quocumque modo quod esset signum ejus adscriptitium, quia tunc quilibet proferens ista verba cum ablutione in aqua baptizaret, et sic adscriberetur, sed voluit ipsum esse signum tale cum intentione abluentis intendentis conferre tale signum propter talem finem, ut patet de consecr. dist. 4. cap. Illud; ergo cum hoc Sacramentum non sit signum efficax, nisi ex instilutione, si minister in conferendo Sacramentum nullo modo intendat finem, nec in universali, nec in particulari, propter quem institutum est, sequitur quod non baptizat.
Sed contra hoc objicio sic : Instrumentum non semper habet propriam actionem aliam ab actione principalis agentis, quia sic non esset instrumentum, sed principale agens ; inquantum enim instrumentum, solum movet, quia motum ; sed minister in conferendo baptismum, est agens instrumentale, quia minister Dei ; ergo non oportet ipsum habere propriam actionem, vel propriam intentionem aliam ab intentione principalis agentis.
Item, si intentio necessario requiratur in ministro, aut requiritur ut sacramentum, vel ut res sacramenti ; non requiritur ut res sacramenti, quia res sacramenti est in baptizato, suscipiente sacramentum ; et non in dante sacramentum, nec ut sacramentum, est enim sacramentum sensibile signum, tale non est intentio ; ergo, etc.
Ad primam dico, quod aliud est loqui de causa secunda, et aliud de ministro. Instrumentum autem non potest sumi nisi dupliciter, vel pro eo quod tantum movet, quia movetur a principali agente, et est tantum movens motum. Instrumentum autem aliquando potest attingere ad principalem effectum principalis agentis, quia potest immediate disponere ad ipsum, sicut enim artifex, ut faber lignarius, potest per securim, ut per instrumentum, quandoque disponere ad formam principalem, quam intendit, ut formam arcae vel domus, ita etiam per instrumentum potest immediate inducere formam principalem quam intendit. Patet de illo, qui immediate per instrumentum sigilli inducit formam et impressionem ejus in cera, quam principaliter intendit. Similiter instrumentum monetarii est, per quod primo et immediate inducitur et imprimitur imago regis in moneta, quod principaliter intendit tale agens. Tale ergo instrumentum, ut praecise motum a principali agente, attingit immediate effectum principalis agentis.
Alio modo dicitur instrumentum, vel agens instrumentale, improprie, quod est agens praevium actioni alterius agentis superioris, non quia aliquo modo dependeat ab eo in agendo, sicut ab instrumento, sed sicut ab aliquo necessario praevio ad ipsum. Et isto modo forma accidentalis instrumentaliter dicitur agere ad inductionem formae substantialis, non quia sit instrumentum substantiae respectu talis formae, sed quia tale accidens, ut qualitas, est principium actionis cujusdam praeviae actioni formae substantialis.
Est enim qualitas per se agens, et principale illius actionis praeviae, et nullo modo respectu ejus est instrumentum, propterea quia unitur formae, quae si esset separata, esset principium alicujus actionis. Ipsa quando est in alio per se, est principium illius per se ; qualitas autem si esset separata, ageret per se ad illam actionem praeviam, et non ut instrumentum ; actio tamen illa praevia actioni substantiae posset pro tanto dici actio instrumentalis, quia praevia, et nullo modo quia attingit formam substantialem.
Ex quo patet quod quando cum actione principalis agentis concurrit actio alterius agentis ad eumdem effectum, quod non agit praecise inquantum movetur, et est agens instrumentale, sed ut agens secundarium, sicut causa secunda agens ad eumdem effectum, ad quem agit agens principale, sicut ignis cum Deo requiritur ad productionem ignis, et in tali agente requiritur forma propria, per quam attingit effectum immediate, si sit agens naturale, vel intentio, si sit agens a proposito.
Ad propositum ergo dico, quod minister in actu baptizandi non est tantum agens instrumentale, vel instrumentum in proferendo ista verba ; sed est agens actione humana cum Deo, ut causa secunda cum principali agente, et causa prima, sicut si ageret cum eo ad adscribendum. Respectu ergo effectus humani et naturalis, qui est abluere, et verba proferre, est causa secunda agens cum Deo, ut cum causa prima ; sed respectu effectus principalis est instrumentum. et respectu ejus non oportet eum habere intentionem, ut dictum est.
Ad secundam instantiam, dico quod sacramentum non solum habet causas intrinsecas, sed etiam extrinsecas ; nihil autem est intrinsecum sacramento Baptismi inquantum tale, nisi audibile et visibile, verba, et ablutio in aqua. Praeter intrinseca sacramento concurrunt aliqua alia, ut causae extrinsecae. Requiritur enim in Baptismo subjectum suscipiens, ut materia, et ipse baptizatus, et ipse baptizans, ut causa efficiens humano modo, et ex intentione ; unde intentio est illa forma, qua ministrat Sacerdos, vel alius baptizans sacramentum. Concedo ergo quod intentio sit sacramento non intrinseca, sed extrinseca, et ita sequitur quod non est aliquid ipsius sacramenti essentialiter. Sed tamen propter hoc non sequitur, ergo non requiritur ad sacramentum ; sed sequitur, ergo non requiritur ut aliquid intrinsecum sacramento, sed ut aliquid extrinsecum. Multa enim requiruntur ad aliquid, quae non sunt de essentia illius, a quibus etiam magis dependet, quam a causis intrinsecis, quia universaliter magis requiruntur ad aliquem effectum causae extrinsecae quam intrinsecae.
Ad rationem primam dico, quod simul stat quod aliquis sit infidelis, non habens fidem infusam, nec intentionem finis principalis, nec in universali, nec in particulari, et tamen quod habeat fidem et intentionem respectu finis, vel effectus minus principalis, et propinqui in universali. Potest enim paganus intendere per Baptismum adscribere baptizatum ab eo sectae Christianorum, et tamen non intendere adscribere eum filiis regni et gratiae, quia neutrum istorum effectuum credit baptizatum posse consequi per baptismum. Exemplum, ego. possum aliquem Judaeum circumcidere, credens quod Circumcisio sit signum adscriptitium legi Judaicae, licet non credam sibi per illud conferri gratiam, nec vitam aeternam. Eodem modo, si legerem ista verba per quae Necromantici adscribuntur servituti Diaboli, possum credere quod per ista verba aliquis obligatur Diabolo, licet non sciam ad quem effectum principaliter signandum instituitur a Diabolo.
Ad aliud dico, quod ille dicitur ebriosus, qui est assuetus ad ebrietatem, licet non sit actu ebrius, et talis non existens actu ebrius potest baptizare, quia habet usum rationis ; si enim esset ebrius, in tantum quod non haberet usum rationis, nec intentionem, nullo modo posset tunc ebrius baptizare, utens tamen ratione et intentione debita potest baptizare.