REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Rejecta ratione D. Thomae et Alensis, resolvit Baptismum initerabilem esse, quia sic Christus instituit. Colligitur ex 4. ad Ephes. exponente Leone ep. 35. cap. I. et Ambros. lib. 2. de paenit. cap. 2. Trid. sess. 7. ean. 9. Florentin. in decreto Eugenii.
Ad primam partem quaestionis dicendum est quod est sacramentum . initerabile, quod patet per multas auctoritates positas in littera. Ratio autem pro hoc ab aliquibus assignatur talis : Baptismus habet efficaciam et virtutem a Passione Christi, et morte ; Christus autem semel mortuus et passus est ; ergo. Sed haec ratio concludit generaliter quod nullum sacramentum est iterabile, et per consequens nec Paenitentiae Sacramentum est iterabile, cum habeat virtutem suam a Passione Christi, quod est falsum, quia aliter esset homo sine remedio ad salutem, si post paenitentiam alias peccaret, quod est manifeste falsum.
Alii assignant aliam rationem initerabilitatis hujus sacramenti, quia videlicet, hoc sacramentum imprimit characterem, quia indelebilis est ; ergo non debet iterari, quia tunc imprimeret multos characteres, quod est inconveniens.
Sed haec ratio probat immanifestum per minus manifestum, vel immanifestius ; a principio autem fuit magis notum et manifestum in Ecclesia Baptismum non esse sacramentum iterabile, quam ipsum imprimere characterem. In omnibus enim libris, in quibus Augustinus multum loquitur de materia Baptismi ostendens ejus initerabilitatem. nunquam reperitur unum verbum de charactere, ad illam intentionem ad quam nos accipimus illud vocabulum, et verisimile est quod si aliquis Sanctorum, secundum istam opinionem, verbum loculus fuisset de charactere, quod ejus auctoritas posita fuisset in Canone, ubi fit mentio de hoc nomine, et de initerabilitate Baptismi, et tamen ibi non invenitur. Similiter Magister Sententiarum non est inventus loqui de charactere in toto libro Sententiarum, nisi semel, et tunc non secundum quod nos utimur hoc vocabulo. Unde in distinctione ista, postquam ostendit quod Ecclesia non rebaptizat eos, qui in nomine Trinitatis, scilicet explicite, Patris et Filii, etc. baptizati sunt, et in ipsa forma sacramenti, concludit ex his aperte quod qui ab haereticis baptizati sunt, servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt, et sumit ibi characterem pro forma verborum hujus sacramenti. Patet ex verbis praecedentibus quantum ad utramque partem, et primo de nomine Trinitatis ; secundo, de forma sacramenti, quia una pars specificat aliam, et ita patet quod character secundum intentionem nominis, qua modo utimur eo, est recentior quam liber Sententiarum, quia verisimile est Magistrum de illo fuisse locutum, si vel invenisset in Scriptura, vel in libris Sanctorum, vel tempore suo fuisset isto modo quo utimur eo ventilatum. Utrum autem Baptismus imprimat characterem in anima vel non , postea dicetur.
Dico ergo quod ratio principalis initerabilitatis Baptismi non est quia Passio Christi non est iterabilis, nec quia imprimit characterem, sed quia Deus sic illum instituit ut non iteraretur, et hujus non est alia causa, nisi voluntas sua. Potuit enim Deus instituisse hoc sacramentum in remedium generale paenae et culpae, et toties iterabile quoties homo peccasset. Potuit etiam Deus ordinasse quod quoties peccasset, toties baptizaretur, et restitueretur perfectae innocentiae, ut dimitteretur sibi tunc per Baptismum tam paena quam culpa. Placuit tamen sibi modo quod esset sacramentum initerabile, ne daretur hominibus nimia audacia ad peccandum, si esset iterabile sacramentum, quia illo dimitteretur tam culpa quam paena, et ideo facilitas veniae cederet ad irreverentiam sacramenti. Quia tamen noluit Deus omnem viam salutis excludere ab homine cum peccaret, quem novit pronum in malum omni tempore, nec injuriam facere sacramento, per facilitatem et plenitudinem veniae, statuit Paenitentiam in remedium iterabile, per cujus susceptionem rite habitam, toties homo absolvatur a culpa, quoties peccaret, sed voluit ad paenam pro peccatis universos obligare propter rationem praedictam.
Ad argumentum in oppositum, dico quod sacramentum Eucharistiae, quod est species panis et vini, non est iterabile, qui enim easdem species consecraret, peccaret mortaliter, et praeter hoc nihil faceret ;
perceptio autem et ista comestio sacramentalis, quae est iterabilis, non est sacramentum, et ideo non sequitur, si ista perceptio sacramentalis sit iterabilis, quod propter hoc illud sacramentum in se sit iterabile.